Illustris domine,
Quod longius se ab aula ac turbis retrahere vult illustris Dominatio vestra et tranquilliorem vitam quaerere in extimis Foederatorum imperii locis,2 in eo, ut in omnibus aliis, non dubito quin prudentia ipsius gravissimas secuta sit rationes. Et quasdam earum videor mihi satis ex rebus mihi cognitis posse colligere, quare Deum precor ut et hoc et caetera eius consilia bene cedant et inoffensa senectus ereptam vitae huius iactationibus tradat vitae meliori. Ita sane de me merita est illustris Dominatio vestra, tum multis amici testimoniis, tum maxime literis illis testibus, tum maximae rerum peritiae, tum iudicii perspicacissimi. Non alio certiore documento comperi viros prudentes aliquo modo vates esse. Ita divinationes eius probavit eventus.
In Palatinae domus, quam maxime veneror, negotio doleo et ipse non plus spei hoc tempore apparere. Facit tamen amicitia, quam magnam esse intelligo inter duas reginas Angliae et Bohemiae,3 ut sperem eas mutuis consiliis ac commendationibus aliquando res suas posse reponere in locum meliorem.
Nobilissimo filio4 illustris Dominationis vestrae non tantum ob splendorem generis eruditione semper florentissimi et ob paternas virtutes, verum etiam ob suas egregias, tam bene volo quam meorum cuiquam, neque ulla se offeret id ostendendi occasio, quam non avide sim arrepturus.
Hispani ab obsidio Bassaeae depelli non possunt;5 itaque videtur id oppidum Gallis periisse. Sed rex ipse ivit Perpinianum obsessurus. Princeps autem Thomas Gallos quanquam sagaces decepit iterum.
Repeto preces semper a me factas pro bona valetudine ac rebus prosperis illustris Dominationis vestrae et pro pace inter christianos,
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
H. G[rotius].
Lutetiae, 3 Maii 1642.
211
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae, 10/20 Maii anni 1642.6