215
Vir doctissime,
Et summam parentis vestri2 in me meosque benevolentiam in recente semper memoria servo et gaudeo ei obtingere ex filiorum profectibus3 eam quae patribus maxima est voluptatem. Tum vero tibi gratias ago ac debere me profiteor summas, quod exactae diligentiae limatissimique iudicii theses4 de Germanicis urbibus meo inscripseris nomine.5 Pro quo honore mihi habito si quid vicissim possim facere, quod tibi sit suave, id facturus sum et libenter et tuo merito. Legi libellum planeque censeo quae ibi scribuntur esse vera, ac historiis tum illis quae ibi nominantur, tum minus cognitis aliis quas vidi congruentia. Rogo pergas ita ut coepisti utilem te facere communi patriae Germaniae; quod studium ut tibi sit felix et gloriosum, Deum precor,
Claritudini tuae ad omnia obsequia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VII Maii 1642.
Adres: Clarissimo doctissimoque viro, domino Gerardo Bode, [Helmstadium].
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Boden.
In de marge van de copie te Rotterdam: D. Gerardo Boden.