Illustrissime vir,
Quod Excellentiae tuae dissertatiunculam hanc inscripsi, id non immerito, fortassis prima fronte mirum cuiquam videri possit atque insolens. Enimvero duplici nomine impudentiae notam incurrere videor, primum quod argumentum tantis difficultatibus implicitum iuvenis
107
ego et rerum humanarum peritia ingeniique dotibus - fatebor enim ingenue - parum instructus explicare sum aggressus, deinde quod sub illustri tuo nomine conatum hunc meum qualemcunque in lucem dedi. Equidem non inficior maius longe quiddam et sublimius tam excelsae convenire menti. Sed quis ea commentetur, quae tanti viri lectionem mereantur, qui iam omnium ingenia longe es supergressus? Quem huius seculi lumen qui praedicaverit, haud profecto ille omnium calculo vel latum unguem a vero recesserit. Insuper cum ea quoque sit ratio maximi illius muneris quod nunc geris, ut totum sibi hominem vindicet nec ad alia fere cogitationes suas intendere sinat, quid me tandem absolvet, quod nihilominus hisce ausus sum tibi obstrepere? Quare non poteram non ambabus, quod aiunt, manibus summoque nisu provinciam hanc a me declinare, praesertim cum probe mihi conscius essem nihil a tenuitate mea proficisci posse, quod tanti esset, ut a te legeretur. Sed erexit animum labantem cum summa tua humanitas, tum vel maxime quod hoc ipso genere litterarum non leviter te affici compertum haberem. Nam quae est ingenii tui excellentia atque divinus animi vigor, et negotiorum illam molem cum laude sustines et in eminenti illa dignitate nihilominus subinde ad ea studia reverteris, quae tranquillitatem dare possunt animo, quam conferre dignitas et reliqua, quae sola sperant homines, non possunt. Habent enim hoc litterae quas humaniores dicimus, ut tam adolescentiam quam senectutem alant, ut animos curis, vigiliis ac sollicitudinibus maceratos amoenitate quadam reficiant atque sustentent.Accedebat cum Hamburgi commorabaris familiaritas cum parente fratreque meo2 et singularis erga nos benevolentia atque iuvandi studium. Qua re ut in aeternum nos tibi devinctos lubenter fatemur, ita rationem qua nomen illud dispungamus non invenimus. Ne tamen debita nostra prorsus negligere videremur, obnixe semper allaboravimus. Sed cum voluntatem vires non e(xae)quent, hoc qualecunque publicum obstricti tibi animi testimoniu(m in) antecessum extare satius visum fuit quam plane nullo indicio (ani)mum tibi devinctum palam facere. Denique cum voluntate atque auc(tori)tate eorum, quibus ego refragari summum semper nefas esse duxi, hoc a me negotium sit susceptum, si qua hic mea culpa, si quod (...) quod tuo, vir illustrissime, maximo nomine hac in re sum ab(usus), eius veniam facile a te me impetraturum confido. Accipe igi(tur a) cliente tuo quod tibi offertur, maxime patrone, exiguum m(unuscu)lum, bonique consule. Quod si insuper censura tua dignum (existi)maveris, magnum studiorum meorum fructum mihi videbor (as)secutus.
Deus te servet, literarum decus diuque sup(er)esse velit certissimo maximoque rei litterariae bono,
Excellentiae tuae observantissimus,
Gerardus B(ode).
Daba(m Hel)mastadi ex Academia Julia, Idibus Februariis 1642.
Onderaan de brief staat in een andere, latere hand:3 Inscriptio erat: Illustrissimo atque excellentissimo domino Hugoni Grotio, sacrae regiae Maiestatis Sueciae consiliario status et apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, Lutetiam Parisiorum.