eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5712. 1642 mei 10. Aan G.J. Vossius.1

    Vir praestantissime,

    Proximis his diebus aliquid nactus otii legi ea qua omnia tua soleo aviditate et animi affectu

    218

    tua de Idololatria,2 in qua contra fecisti quam nunc fieri solet. Plerique enim titulos suos opere non implent; tu aliter nos decipis plus dando quam eras pollicitus. Nam praeter omnium gentium historiam, naturae totius nobis mysteria aperis et in tanta rerum congerie servas, quod difficillimum est, ordinem. Praeterea quoties veterum aut scriptura aut sensus in controversiam venit, ostendis quam exacta sit iudicii tui trutina. Tum vero pietatis ac probitatis semina ita ubique inspergis, ut non alium norim3 librum efficaciorem corrigendis seculi moribus. Pro his omnibus quantum tibi omnes rerum bonarum studiosi debeant, satis intelligo inque eo debito publico meam agnosco partem. Sed propiore insuper merito tibi obstringor, cum me toties et quidem tam honorifice nominare voluisti, ubi id tibi sine ulla culpa omittere licuit.4 Nimirum occasionem me ornandi non arripuisti, sed quaesivisti, ne unquam posteritas ignorare possit, quantum me amaveris.

    Coepere iam excudi nostra Annotata ad Testamentum Vetus.5 A Pentateuchi fine6 non longe absumus. In iis tam multa sunt plane convenientia cum iis, quae abs te dicta sunt, ut qui rem non norit, credere possit me nimis familiariter tuis rebus usum. Ego vero his velut concordantium inter nos animorum testimoniis gaudeo.

    Ubi filius tuus7 ex Italia redierit, dabimus operam norit quanto apud nos sit in pretio. Deus eum tibi ac matri, vos ambos ipsi liberisque caeteris8 praestet incolumes in laetis rebus,

    praestantissimae Claritudini tuae addictissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 10 Maii 1642.

     

    Iam literas has signaveram, cum donum abs te magnum accipio, et tuos et filii de Idololatria libros. Gratias habeo maximas. Reddere possum libros et ego possum nuttere, sed non tales. Tu et me et alios docere plurima nosti, ego tibi tantum ostendere quae nosti.9

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio.

    Bovenaan de brief in de uitgave der Epist. eccl.: Hugo Grotius Gerardo Vossio S.P.

    In de marge van de copie te Rotterdam: D. Vossio patri.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 709 no. 1573. Gedrukt in Epist. eccl., p. 815 no. 569 (zonder postscriptum). Copie Rotterdam, GB, RK, hs. no. 674, f. 41r.
    2 - Vossius' De theologia gentili et physiologia Christiana, sive de origine ac progressu idololatriae, deque naturae mirandis quibus homo adducitur ad Deum, libri quatuor, Amsterdam 1641 (apud Joh. et Cornelium Blaeu), in één band uitgegeven met R. Mosis Maimonidae De idololatria liber, cum interpretatione Latina et notis Dionysii Vossii (Rademaker, Life and Work of G.J. Vossius, p. 368-369). In zijn brief van 23 november 1641 had Grotius reeds geschreven: ‘Exspectabimus tua de Idololatria’; vgl. no. 5479 (dl. XII).
    3 - In de Epist. eccl. staat in plaats van ‘norim’: ‘rear’.
    4 - De Epist. eccl. geeft: ‘Pro his omnibus quantum tibi omnes rerum bonarum studiosi debeant, satis intelligo: in quo ego debito publico meam agnosco partem; sed propiore insuper merito tibi obstringis me, quem toties, et quidem tam honorifice nominare voluisti, ubi id tibi sine ulla culpa omittere licuit’.
    5 - BG no. 1137; de uitgave werd verzorgd door de Parijse drukker Cramoisy.
    6 - In de copie te Rotterdam staat: ‘etiam a Pentateuchi fine’.
    7 - Vossius' zoon Isaac bezocht in deze jaren Engeland, Frankrijk en Italië (Y.H. Rogge, ‘De reis van Isaac Vossius 1641-1645’, in Oud-Holland 18(1900), p. 3-20).
    8 - Van de negen kinderen uit zijn huwelijk met Elisabeth Junius (1585-1659), had Gerardus Joannes Vossius nog maar drie zonen in leven: Franciscus (1608-1645), Matthaeus (1611-1646) en Isaac (1618-1689); vgl. Rademaker, o.c., p. 441-442.
    9 - Het postscriptum in de copie te Rotterdam vangt aan met het opschrift: ‘Vir praestantissime’. Voorts wijkt de passage na ‘Gratias habeo maximas’ enigszins af; men leze: ‘reddere non possum libros et ego non possum mittere, sed non tales’.