219
Mi frater,
Forte ex usu fuisset percurri a me librum Laurentii,2 priusquam absolvatur editio adversus Rivetum.3 Puto enim epistolium aliquod addendum pro mantissa. Libros de Iure belli ac pacis avide exspecto.4 Rogo de privatis chartis5 agas cum senatore Reigersbergio. Et quando Veldius iam in vestrum ordinem transiit,6 forte id quod desidero officium mihi non negaturus est Abrahamus Antonii.7 Utile erit non modo ad alia, verum etiam ut pro responso sit Jacobo Laurentii in iis, quae me privatim tangunt.
Filiae meae valetudo meliuscula est. De filiis utinam videam quae volo. Scire cupiam an in vestra loca venerit editio Confessionum Tridentinae et Augustanae cum Cassandri Consultatione et meis ad eam Annotatis meisque versibus de Baptismo et Eucharistia et Diatriba de Pelagianis dogmatis.8 Miror me nihil intelligere de Lucano.9 Quid ergo fiet de poematis, quid de Anthologia?10 Si de prima pergat morari Blavius, optimum factu erit alia ad me remittere.
Bassaea perit Gallis.11 Perpiniani fames operitur, sed ingens ibi est Hispanorum exercitus et classis a Gadibus magna ad eam oram venit et rex ipse Hispaniae in vicinam Arragoniam. Mediolani paratur exercitus ad obsidendum, ut dicitur, Casale. Harcurtius et Guichius exspectant, ut princeps Arausionensis se moveat, et ipsi deinde aliquid aggressuri.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam cum liberis, amicis, imprimis dominum Utenbogardum,12 felicem quod prole careat,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
10 Maii 1642.