Frater optime,
Quandoquidem operaepretium esse iudicas, ut ante editionem libri tui adversus Rivetum2
231
videas ea quae minister Amstelodamensis scripsit, integrum tibi librum mittere decrevi.3 Et quoniam de mantissa mentionem iniicis, ego auctor tibi sim scribendi epistolam Latinam ad magistratum Amstelodamensem,4 quae inter caetera querelam contineat, quod a ministro eius urbis traducaris ob ea quae in republica gessisti, cum tamen deputati sciant ipsos Roterodamenses in Conventu fassos nihil a te extra mandata actum, atque ea occasione mentio fiat mandati ad obeundum syndicatum et mandati de indemnitate, item testimonii Delfensis et, si placet, consultationis nostrae, quae omnia deinde Latine versa subnectantur ordine.5 Eo pacto et tibi satisfacies et ministro respondebis, qui Latine, non Belgice scripsit. Interim futurum spondeo, ut ea epistola statim vernacule edatur cum annexis.6Exemplaria confessionum Parisiis editarum nulla in nostras oras venere. Blavius, ut nuper mihi indicavit, suam editionem paene absolvit;7 ubi mihi aliquid ea de re constiterit, curabo id ne nescias.
Basseam periisse et nos iam intelleximus.8 Unica nunc in Perpigniano spes, quae si decollat, male cum rebus Gallicis agitur. In Anglia pessimo loco sunt regis negotia, utpote qui Hullam capere tentaverit, sed ita ut a praefecto9 exclusus sit, quem ipse maiestatis laesae (ac)cusat, parlamentarii vero ut bene de republica meritum donis munerant.
Ego te iterum iterumque rogo ut de filii matrimonio10 tandem benigne statuere digneris, quod et brevi futurum confido. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIX Maii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Mei.
En in dorso: 19 Maii 1642 W. de Groot.