Mi frater,
Videris iam me a contra Rivetum.2 Jacobi Laurentii librum si ante accepissem,3 tractassem eum paulo magis pro meritis.4 Omnino autem edendas sentio chartas nostras privatas eo sermone quo scriptae sunt.5 Ubi prodierint, videbimus an quem reperire possimus, qui eas in Latinum sermonem vertat. Rogo nulla in hac re interponatur mora. Accepi iam exemplaria de Iure belli ac pacis. Reperio errata non pauca et in fine epistolae ad regem omissum annum quem adscribi volueram.6 Quod subiicis de epistola a me ad Amstelodamenses magistratus edenda, id inconsultum iudico, nisi certi simus eos facturos quod velimus, id est venditionem impedituros.7
Gravis clades accepta a Guichio8 prope Guisam die 26 huius mensis. Totus exercitus eius a Melone et Beckio concisus est, ita ut de octo millibus vix mille servati sint, captae machinae et impedimenta. Harcurtius, qui ad rumorem de industria ab hostibus sparsum iverat quasi Caleti obsidium prohibiturus, nunc retro rediit. Et omnes in vicinis terris feudorum possessores ad arma vocantur. Multum hic trepidatur. Habet hostis XX millia et haec victoria addit ei animos aut ad irrumpendum in interiora aut ad obsidenda oppida limitis. Etiam Motta Odincurtius a Tortosa, comes Susae a Melissa, quae arx in agro est Basileensi, obsidione depulsi sunt. Rex Perpinianum habiturum se sperat Iunii fine.
242
Habemus hic illustrem dominum marescallum Hornium, virum omni laude maiorem.
Saluta, quaeso, matrem, familiam et notos.
Lutetiae, 31 Maii 1642.
Iniuriam mihi fecit Blavius, quod non a Vossio, Barlaeo aut erudito alio fecerit recognosci hanc editionem, saltem ut errata, quae satis multa sunt, annotarentur.