Mi frater,
Exspectabo eruditorum iudicia de Americanis.2 Hic meae coniecturae omnibus probantur. Habes hic mea ad Rivetum,3 quae et Mileterio ostendi ante ἐϰδόσιν et Petavio, viro certe pacis et emendationis amanti et antiquitatis peritissimo.4 Libros de Iure belli ac pacis5 nondum accepi.
234
Bassaea ante dies quinque dedita est.6 De Perpiniano res incerta est. Clausi aditus, sed magnae ibi vires Hispanorum et crescunt quotidie. In Anglia hoc tempore rege ab auxiliis externis destituto nulla poterit transactio fieri, nisi per quam parlamenti nova potestas confirmatur et ius quoddam nanciscatur longae possessionis.
Rex Galliae a febre liber ab haemorrhoidibus laborat. At de cardinali Richeliaco omnia pessima metuuntur. Succus corporis in pus abit. Mens quoque non constat. Motta Odincurtius it obsessum Tortosam. Bassaea Hispanis dedita die huius mensis XIII. Nunc illi Castellum Cameracisii - id oppidi nomen est - obsident. Venturi inde ad Landresiacum. Nam Beckius cum Melone se iunxit habentque ultra XXX millia. His impares sunt Harcurtius et Guichius nec inter se concordes.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem tuam ac liberos et amicos. Petrus ubi Amstelodamum migraverit, fac me certiorem,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Maii 1642.
Si libelli contra Rivetum exempla non satis cito aut non satis multa ad vos venerint, rectum erit ibi quoque eum libellum edi.7 Privatas chartas edi plane opus est quamprimum.8