Frater optime,
Animadversiones tuas in Animadversiones Riveti legi semel iterumque,2 quae mihi valde se probant. Vellem tamen paulo fusius tractatam eam materiam, quam tu hoc quidem tempore tantum delibasti. Quod Laurentiadae opposuisti iucundum sane est, quippe qui eo scripto ridendus propinatur.3 Mallem tamen eam epistolam ad Amstelodamenses fuisse directam, aut certe ad ipsorum testimonium provocatum, cum allegatione eorum quae inter te et urbis Roterodamensis rectores acta sunt, ut nuper monuisse me memini.4 Animadversiones tuas hodie Amstelodamum ad Blavium misi, ut aut illic illico imprimantur, aut ad me redeant.5 Habet et suum exemplar Rivetus6 et iam ad scribendum animum applicat, quare publice interest ut et tua hic legantur, quod nisi praestat Blavius, curabo ut alii in eius succedant locum.
Morbus cardinalis ad multas in republica christiana res magni est momenti. Male a Gallis provisum quod Basseam ita cito perdiderint, nam nunc et aliis in locis ipsis creatur periculum, a quo Bassea tutos efficiebat. Verum est vetus illud Gallos melius quaerere quam quaesita retinere. Guichii milites caesos ab Hispanis esse iam constat, de numero ambigitur.7 Discant in posterum concordiam inter duces melius servare, discant hostem minus contemnere.8
247
Princeps iam abiit ad exercitum. Regina Angliae heri eum secuta est, ut et ipsa milites nostros in castris videat, egregiam vero laudem.9 Rex Angliae in regno suo fluctuat, neque sci(unt) subditi an sub monarchia an sub aristocra(tia), aut potius oligarchia vivant, ita res iam est turbata. Legati nostri cras discessuri creduntur, incertum quo eventu, consilio certe non malo.10 Sunt enim, ut dicere soles, beati pacifici.
Quando tu mihi ad priores litteras, in quibus de Petri rebus et ego et Utenbogardus scripsimus,11 nihil respondes, mirari non debes si de eius Amstelodamensi itinere nihil scribam. Sunt enim ista ἀσύστατα, ut ipse amator puellae, quae ipsum redamat, illuc se sine ulla certa spe, sine ulla pecunia conferat. Quantum in hac causa consiliis meis tribuas, facile video, et tamen iurare ausim neminem ex omnibus esse amicis qui tecum sentiat et, ut uno verbo absolvam, tu si hic sis aliter sentias. Rogo patrem esse te memineris.
Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, II Iunii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Iunii.
En in dorso: 2 Iunii 1642 W. de Groot.