Vir clarissime,
A Colonia nihil abs te accepi. Sed gaudeo curam te gerere memoriae patris.2 Amavi eum magnique feci merito, ut virum bonum, eruditum, optime de literis meritum et mihi a prima aetate cognitum. Catalogum3 percurri plurimumque gaudebo, si librarios reperire poteris, qui edant ea quae in scriniis tuis restant; deinde si te cognoscam incedere per patris vestigia, si quid a me proficisci potest tibi utile, ostendam me amicum esse etiam defunctis,
tuae Claritudini optima volens,
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Aprilis [sic] 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Meursio filio.
In de marge van de copie te Rotterdam: D. Meursio filio.