Excellentissime atque illustrissime domine,
Perlegi tua de Maiestate et Trapezitis; illa ad Sallustium saltuatim percurri; magni ingenii nec minoris eruditionis opera.2
Gaudeo Nobilitatis vestrae laboribus ostendi, quam non frustra dictum sit iurisprudentiam esse rerum divinarum et humanarum notitiam.3 Late patet haec ars aequi et boni. Dux ei ratio, et quae Deus revelavit, comites scientiae prope omnes. Hanc ego in foro Batavo viam monstravi ut puto primus, et pro eo deberi mihi aliquid puto; tu vero mihi in magna mei muneris parte successor4 et me felicior magnum eris exemplum et tecum viventibus et post victuris. Quodsi
270
gloriola tentarer, possem sperare credituros homines multo te plus veteri nostrae consuetudini debere quam debeas.De summo imperio quae dixisti5 talia sunt ut inde proficere possint et reverendissimus Rivetus et reverendus Maresius et alii. Bonorum iurisconsultorum et bene christianorum est studere tranquillitati publicae, quam saepe turbant qui dicuntur theologi.
Ad faenebrem quaestionem ut veniam, pro certo habeo, in eo compendio quod pro datae usu6 pecuniae sumitur, posse esse πλεονεξίαν etiam deposita7 omni lege civili, non minus quam in contractibus aliis. Tum vero edictum Caroli V de ea re8 non posse aboleri per ea quae civitates seorsim faciunt, sed si abolendum esset, faciendum id per Nobilitatem et Civitates in hoc congregatas post legitimam deliberationem; quodsi etiam sententiae exquirantur utriusque Consessus iuridici, ut in rebus talibus mos est fieri, rationes forte adferrent cur abolendum id edictum non esset.
Quae ad Sallustium annotasti, sunt et egregia et bene digesta. Sum autem ego,
Nobilitati vestrae obsequentissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Iunii 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Graswinckelio.
In de marge van de copie te Rotterdam: D. Graswinkelio.