eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5757. 1642 juni 19. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Ex quo Tarasconam se contulit cardinalis Riceliacus2 et Avenionem iturus putabatur, cardinalis Mazarinus et comes Chaviniacus ab eo ad regem ivere, et adiuvante eos Noierio, qui apud regem manserat, ostenderunt ei, si quid contra cardinalem Riceliacum rex constitueret, quot et quantos ministros et praefectos cardinali obnoxios suo loco moveri esset opus, quae inde secuturae offensae, quae occasiones hosti finibus cum maxime imminenti. His rex tenetur, et quia arte eorum, qui aerarium regunt, pecuniae, quas rex a Lugduno expectabat, defecerant, in custodiam dedit Thuanum, magni Thuani filium, consiliarium regis, et alios quosdam Sanctimarcii, qui maxime cardinali adversatus creditur, amicos. Ipse autem Sanctimarcius elapsus est rege, ut creditur, monente. Ubi nunc sit, in Gallia an extra eam, nescimus. At Schombergius, qui restitutam dignitatem Sanctimarcio debet, manet in imperio militari una cum Milleraio. Rex ipse, vocato ut locum suum impleat fratre, iter huc intendit, visurus aut apud aquas Borbonias aut alibi cardinalem Riceliacum, cuius incerta adhuc est valetudo. Sed et regem haemorrhoides vexant. Ad aquas Borbonias omnia in usum cardinalis parantur.

    Perpiniani interim incertae adhuc res sunt. Dicuntur novenae in dies panis unciae militibus dari. Dux Carolus acceptis e Lutsenburgico copiis, ita ut haberet tria equitum, tria peditum millia, Pontemousono capto Tullis imminet. Ea res cogit Granseium, qui ad Harcurtium venerat, retro se cum suo milite recipere.

    Franciscus Melos, relicta apud Rocroium exercitus parte, ipse eo se contulit, ubi principi Arausionensi et Guebriano, si se iungant, possit obsistere, aut si ii seorsim rem gerant, tentare aliquid in alterutrum. Videtur autem acre futurum illis in partibus bellum. Harcurtius apud Laonum est. Princeps Condaeus hic nova sex millia militum colligit, quo ei mittat in locum

    275

    eorum, quos Granseius abduxit. Guichio quoque apud Carolovillam agenti scripsit consolatoriam epistolam cardinalis et pecunias misit ad novum exercitum faciendum. Etiam nobilitas ex feudorum lege ad arma vocatur tardo molimine.

    Cardinalis Riceliacus habet iam apud se solitos corporis sui custodes, quibus rex de suis equites peditesque nonnullos addidit. Scripsit autem cardinalis ad reginam multa pollicens, ut eius gratiam sibi reconciliet. Eguiloniae domus plena est gratulantibus.3 Pro animorum varietate variae sunt suspiciones atque sermones.

    Parlamentum in Anglia dissui incipit. Nam ex superiore ordine XXX, ex inferiore XX ad regem se transtulere. In iis est sigilli parlamentarii custos.

    Deus, etc.

    H. Grotius.

    Lutetiae, IX/XIX Iunii 1642.

     

    Relingeri negotium4 et quantum res fert commendabit illustrissimus dominus marescallus Hornius, et ego commendo. Certo iam cognoscimus, etiam Sanctimarcium, regis nuper delicias, in custodiam datum. Credi ducem Bulionium participem fuisse horum consiliorum ob literas quasdam interceptas. Guichius nunc Retelii est, habens equites, ut fama est, MCC, pedites quater mille amplius. Motta Odincurtius oppidulum Monsonium cepit; arcem nondum. Classes mutuo metu retinentur. Res in Britannia regiae multum crescunt.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Rerum conversio et cardinalis nova autoritas. Thuani et Sanctimarcii captivitas. Belgica. Anglica.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 85; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 207 no. 433. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 173.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan Nicolaes van Reigersberch dd. 18/19 juni 1642 (no. 5756).
    3 - Marie-Madeleine de Vignerot, hertogin van Aiguillon, hield in Parijs doorgaans verblijf in het ‘Petit-Luxembourg’ (Tallemant des Réaux I, p. 1193).
    4 - Marx Konrad von Rehlingen (of Rehlinger) was in 1636 door Axel Oxenstierna bij Grotius aanbevolen (Oxenst. Skrifter 1. afd., XI:2, p. 878). Niet lang daarna werd hij kanselier van hertog Bernhard van Saksen-Weimar. Hoe het hem verging na het overlijden van de hertog († 1639) is niet bekend (Bernard de Saxe-Weimar, p. 181 en p. 269).