303
Excellentissime et illustrissime domine,
Qui circa aulam fuere motus, ii nunc exactius quam ante a nobis intelliguntur. Cum Narbone gravissime aegrotaret cardinalis Riceliacus neque rex, ut ante solebat, ad eum visendum mitteret, Mazarinus quotidie aliquos subornabat quasi a rege missos, ut ea opinione maestum animum solaretur. Ubi melior paullo fuit valetudo, significatum ei, quod ea in re verum erat, suspicionem ei iniecit alienati a se regis animi, cuius et ante indicia habuerat quaedam. Accessit a Schombergio2 nuntius talis, ut crederet cardinalis futurum ut caperetur, si Narbone subsisteret. Itaque incredibili celeritate, comitante eum duce Anguiano, filio principis Condaei,3 qui Bressaeam propinquam cardinalis duxit, et equitibus quingentis, contendit Tarasconam, eo animo ut, si praesentisceret maiores suis a rege venire copias, perfugeret Avenionem in ditionem pontificis.
Verum rex ubi id cognovit,4 simul a comite Chavigniaco instructus maximum et intus et ab hoste periculum fore, si cardinalis tot clientelis suffultus offenderetur, subito consilia in cardinalis adversarios vertit capique iussit eum, quem ante summe amaverat, Sanctimarcium, et eius armigerum Chavagnacum et Thuanum. Hi duo nunc asservantur in arce Tarasconensi, cuius in oppido est cardinalis, missusque ad eos est comes Chavigniacus, ut consilia eorum quae fuerint expiscetur. Cum Hispania de induciis actum aliquid, certum est. Neque negat rex id factum suo iussu. Regina adhuc apud liberos suos manet, cursitatque per urbem epistola regis communium liberorum curam ipsi commendans.5
Audimus nunc post longa diffidentiae utrinque signa regem cum cardinali collocutum Tarasconae. Regem non recte valere, tristi ad hoc esse animo. Cardinali novam enatam vomicam et incisam, esseque eius conspectum velut mortui corporis. Dicuntur tamen parare se itineri Lugdunum primum, deinde huc. Quod ubi evenerit, metuunt multi ne quid reginae quod nolit imperetur. Res internae atque externae rursus omnes cardinalis sunt in manu.
Perpinianum adhuc defenditur. Liberandae ei urbi Hispanus et exercitum contrahit in Arragonia et apud Rosas portum habet naves longas XX, quadraginta alias; alterum tantum navium quotidie ibi expectatur. Quod ni Galli classem illam oppugnent, antequam id auxilii advenerit, excident mari, viamque inde reperiet Hispanus ad Perpinianum. Motta vero Odincurtius cum Monson[u]m cepit, octingentos amisit suorum, habetque proxime eum Leganesius castra ad Fargiam.
Comes Guichius in Retelensi est agro, circum Guisam Harcurtius. Ad augendas eorum copias evocatur e vicinis locis nobilitas. Beckius apud Valentinianas manet; dux Carolus ad Saram; Halerius creditur Diosae et Vivarii obsidionem moliri. Et de reconciliandis viduae Sabaudiae principibus Sabaudis reviviscunt sermones, adiiciturque ad veteres conditiones futurum, ut marchionatum Salusiae6 habeat cardinalis Sabaudus. Franciscus Melos cum adversus
304
Guebrianum nihil efficere potuerit ob vicinitatem Batavici exercitus, retro ad Gallicum limitem reverti creditur, etc.H. Grotius.
Lutetiae, XXVI Iunii/V Iulii 1642.
Est dux Carolus Sirici. Multos incendit vicos in agro Metensi. Pontemmoussonum aggressus fuerat, attamen non ceperat, ut hic fuit fama. Dicitur habere equites bis mille, pedites mille. Habet Harcurtius secum XV millia, quinque millia Guichius. Qui praefectus fuit Lensiti absens capitis damnatus est, quod antequam oportet locum hosti dediderit. Dux Bulionius in Italia captus est. Vix est, ut exeat, nisi tradito Sedano. Capti sunt cum eo et alii militum praepositi, et putatur idem eventurum in castris aliis. Regis frater multas ad se scriptas literas misit ad regem; fecit, ut solet. Dicuntur hic Hispani iussu principum Sabaudorum exiisse de Nicaea et Eporedia. Turca Asaci obsidium repetere dicitur. Persa Candaharum, Mogolis urbem, obsidere.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Singularia quaedam diffidentiae inter regem et cardinalem. Eius reconciliatio; quibus artibus facta. Hispanica. Belgica. Italica. Bulionaei captivitas.