Frater optime,
Rediit ad nos Amstelodamo filius qui aliquam illic honoris spem affulgere et amicos studiis satis promtos asseverat,2 libellum vero Laurentiadae3 a cordatis viris omnino improbari, ut ipse in suis litteris latius scribet.4 De morbo filii maioris5 dolet sane. Ubi convaluerit, spero operam daturum ut tibi minus displiceat sibique magis consulat. Minor filiorum in castris Vinariensibus bene valet et magni aestimatur. Ipse centuriae suae supplementum XXVI militum Gallorum adiunxit e novis copiis.6
Quod pro concordia ecclesiastica laboras, bene facis, quanquam res eo loco esse non videtur ut magnos ex eo labore tibi fructus possis promittere. Si compages ecclesiae adhuc integra esse[t], forte plus ponderis argumenta tua adferrent; melius enim foret intacta iura servari quam post vulneratam causam remedium afferri. Aurati consilium probare non possum,7 qua in re adsentiri mihi memini olim Cordesium et iam Mileterium, quorum uterque privatas istas ad ecclesiam romanam, quae nihilo iam purior quam antea, secessiones e re publica esse non putant.8
Epistola tua ad Laurentiadem me absente hic divulgata est.9 Auctorem nondum scio, illud scio versionem Utenbogardo10 non displicuisse, neque malo aut animo aut consilio factam.
316
Valde mihi dolet casus Thuani et reliquorum, et male iis metuo.11 De Bulionio omnino actum esse nemo hic dubitat.12 Princeps post discessum Melonis forte Flandriam repetiturus est ut eo pacto hostiles dividat copias.13 Regina mater III huius mensis post meridiem obiit,14 christiane sane, quippe quae inimicis suis offensam ex animo condonaverit. In Anglia paulo melius se res regiae habiturae videntur, multis e nobilitate ex parlamento dilabentibus. Et iam rex Novum Castellum, vicinum Scotiae oppidum, praesidiis insedisse dicitur seque ad vim repulsandam parare.
Recte iudicas legatos nostros a regina hic detineri, qua spe incertum est. Illud constat sine regiae auctoritatis iactura intercessores concordiam sarcire non posse.15 Naves Danicas quae cum aliquammulto milite Portmudae appulerant, a parlamentariis arresto inclusas publicus hic sermo est.
Dissertationem de origine gentium Americanarum16 iam absolvit Blavius, Lucanum aggredietur,17 de liturgiis aliisque quae scribis ipsum monebo.18
Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XIV Iulii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Iulii 1642.
En in dorso: 14 Iulii 1642 W. de Groot.