Mi frater,
Probo quod Blavius nostra pro pace ecclesiae recudit.2 Velim et scire quid de Lucano, poematis, Anthologia exspectare debeam.3 Nam si possim, nolim quicquam relinquere heredum curae, itaque rogo hac in re me quantum potes adiuves. Videbimus quid dicturi sint Rivetus4 et Laurentiades.5 Nihil causae video cur causam pacis ecclesiasticae a me susceptam bonis, ni fallor, conditionibus deseruisse dicas. Liturgias veteres edidere Cassander6 et Pamelius.7 Exstant et seorsim Syriacae et Arabicae et Graecae duae Basilii et Chrysostomi.8 Sane et missae Latinae complures a Rhenano9 et aliis editae. Haec omnia simul edi non abs re esset si editioni vellet curam suam contribuere Vossius, abs quo exemplar de Idololatria alterum quod accepe-
299
ram10 dedi Cordesio.11 Literas eius accepi,12 in quibus multa sunt mihi utilia, ut et in tuis, si quando pacis adversariis erit respondendum. Gaudeo domino Utenbogardo, quem quanti faciam et facere debeam optime nosti, institutum nostrum et quas monstro ei proposito convenientes vias non improbari. Geesteranum13 et alios qui pietatis causa multa pertulerunt, spero cum tempore visuros quam nihil ad illam pietatem profuerint tot novae ecclesiae, novi ritus, novum regimen, et ad nutriendum dissidium libido omnia ante dicta interpretandi14 in pessimam partem, quae meliore ansa, si dilectio adfuisset, arripi poterant. Malos mores qui mansere corrigi aequum est, sed an non hoc melius successurum fuerit, si quisque semet repurgans pro repurgatione aliorum preces ad Deum tulisset, et principes et episcopi correctionem desiderantes, non rupta compage, per concilia universalia in id laborassent. Dignum est de quo cogitetur.Hasselarios15 de eo cogitare ut filium nostrum, quem alii et mihi et patriae inutilem reddere volunt, faciant patriae utilem et mihi minus indecorum gaudeo; multumque ipsis debeo eo nomine. Deus illorum conatus et mea vota prosperet ne plus adhuc doloris per eos accipiam a quibus solatia huius aetatis exspectare debebam. Si quando ad nos transcurrere poteris, facies rem mihi gratissimam.
Hoofdii historia16 ut credo plena erit veris ideoque non omnibus grata. Vossii liber de Tribus symbolis non poterit non esse utilis;17 utinam eo loco esset ubi ea, quae et optime novit et optime explicare potest, pro ecclesiae pace dare possit posteritati, nulla magis re eam demeriturus. Plane ita arbitror venire saecula in quibus tantum futurum sit litigandi taedium, quanta fuit iam pridem prurigo. Quae autem et me et te monuit Vossius, eorum meminero ubi erit opus.18
Qui epistolam meam ad Laurentiadem Belgicam reddidit parum fuit illarum rerum intelligens.19 De Amstelodamensibus antehac rebus, quae me mones, perutilia sunt et invenient suum locum suo tempore.
Guebriani res in bono esse loco20 et publice et privatim gaudeo. Perpinianum nondum eo famis perductum est quo vellent Galli. Et non sunt edaces Hispani. Cardinalis novas habet vomicas et denuo inciditur Tarasconae, in cuius oppidi arce custodiuntur Thuanus noster et Chavigniacus, nam ipse Sanctimarcius in arce Montispessuli custoditur, tristi rege quod eius careat consuetudine. Cardinalis rursum gubernat omnia. Sed rex eum nondum vidit, tribus tantum leucis ab eo dimotus.
In Anglia quid futurum sit valde incertum. Audio legatos Batavos rogatu reginae Angliae adhuc detineri.21 Nescio an spes eius pependerit ab ea Gallicae aulae mutatione, quae incipiebat
300
se aperire, an ab alia aliqua causa nobis incognita. Parlamentarii ulterius progrediuntur quam vestrae ferunt literae. Volunt enim iura regia esse deposita revocabilia ad nutum parlamenti.22Walonem Messalinum23 gaudebo videre, ubi se dabit occasio mittendi. Et episcopi catholici et senatores advocatique partis alterius in meis contra Rivetum24 optimam credunt ostendi viam ad sanandum ecclesiae vulnus. Deus multos det talia cogitantes. Valde desidero nostra postrema pro pace ecclesiae opuscula in Anglia legi. Vereor ne minus id curent librarii. Fac quod potes, et optimae matri uxorique tuae et liberis omnia dic quae dici par est,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 2 [sic] Iulii 1642.
Rotterodamensia nostra25 edi et quamprimum opus est. Rogo me adiuves quantum sine tuo damno fieri potest. Nescio an Mileterii librum26 acceperis et quae per dominum Stradium27 alia misi. Auratus noster se dedit communioni romanae, id est monsieur d'Or.28 In Animadversionibus ad Animadversiones Riveti, fol. 10, pro ‘praeferri’ scribendum: praeferre.29 Captus est in Italia dux Bulionius. Multis idem eveniet si diu vivat cardinalis. Videtur mihi fuisse horum parum peritus qui epistolam meam ad Laurentiadem transtulit. Si nosti quis sit, indica, quaeso. Filius meus maximus natu30 in gravissimum morbum incidit. Incipit corpore revalescere, utinam et animo. Ego circa eum feci quod debui, sic et circa alios faciam.