280
Frater optime,
Postrema vice ad te non scripsi2 quia Amstelodamum profectus eo quo tabellarius abit die extra urbem eram. Has igitur litteras binarum locum supplere rogo patiaris.
Ego apud Blavium tantum effeci ut editiones Viae ad pacem et Animadversionum tuarum iam sint absolutae et uterque liber hac septimana publici iuris sit futurus.3 Et sane intererat nostra ne diutius supprimerentur, cum ille nemini, hic paucis tantum sit visus, et iam Rivetus,4 qui diu cum Laurentiade5 contulit, responsum sibi dicat esse paratum. Idque sibi perfacile fuisse cum tu causam deseras, ita ille in litteris ad amicos scriptis praedicat. Rogat Blavius an non e re esse putes formam et liturgiam veteris ecclesiae, ad quam ab omnibus provocatur, conscribi ad eum fere modum quem in Epistola praescribit Cassander,6 et ecquem id in Galliis praestare posse putes, nam hic nemo facile auderet. Animadversiones tuas legi cum Utenbogardo et Geisterano,7 uterque tersum et pressum esse scriptum agnoscunt ideoque Riveti responsum videre avent. Ille etiam gratias Deo agere se dicit quod tale scriptum in vita sua prodierit, hic de toto negotio latius se cogniturum promisit.
De filii rebus cum Hasselario egi. Ille necdum certi quid promittere se posse ideoque ea de re ad te nondum scripsisse asseverat, caeterum fratrem consulem de toto negotio sollicite cogitare.8 Sed haec, ut nosti, lenta sunt, neque tam incerta sub spe, sine ulla pecunia, Amstelodamum conferre se potest filius. Nihil mihi magis in votis est quam ut praesens tecum de matrimonio filii agere possim, certo certius mihi persuadens fore ut non difficilem causam te iudice obtineam, sed id et locorum distantia et pericula itineris iam prohibent.
Hoofdius historiam Belgicam ab excessu Caroli ad obitum usque Wilhelmi Arausionensis brevi editurus est vernaculo sermone.9
Vossii tractatum de Tribus Symbolis propediem ut spero accipies.10 Vidi apud ipsum tuum de Origine idolatriae iudicium sane magnificum.11 Vellet et ipse ad causam concordiae aliquid
281
conferre, sed non audet. Interea si quid de Calvino tibi posthac scribendum sit, rogat Balduini libellum diligenter legas, ubi multa sunt excerpta e litteris Buceri ipsum concernentia.12 Laurentiades dicitur parare Anatomen epistolae tuae, quae iam Latine et Belgice seorsim edita est ut ex exemplo cognosces.13 Interim hoc scias oportet quod de concionatoribus Amstelodamensibus dixisti, posse verificari in Smoutio, quem magistratus urbe prohibuit, et Cloppenburgio, qui - conscius scriptorum a se libellorum quibus titulus ‘Echo’, ‘Schuttersdwang’, nomine seditionem sperantium - urbem ipse deseruit; sed nec reliquos omnino fuisse immunes, quippe cum duo deputati nomine totius synedrii Amstelodamensis magistratui edixerint ne Swartium, in seditione compertum et captum, capite mulctaret aut si id fieret, se pro magistratu amplius non oraturos neque animam agentibus adfuturos,14 tum vero et a toto synedrio scias conceptam quaestionem - quatenus cives magistratui debeant obedientiam, et super viribus iuramenti - quae theologicae facultati oblata est, et ad quam professores, et inter alios Rivetus, responderunt, cum tamen tota ea res ipsorum fori non esset.15De rebus publicis nihil iam fere quod reponam habeo. Princeps cum exercitu circa Orsoiam est,16 et Vinarienses non longe.17 Melo caesarianis se parat iungere quod Vinarienses si poterunt impedient, sin minus, putatur et princeps se iis iuncturus.18 Suedorum in Silesia victoria, sane magnifica,19 multum favet Vinariensibus: absque ea foret maiores multo copias misisset imperator, nunc etiam his ipsis ad sua tutanda opus habet. Itaque res ad proelium spectare videtur, nisi Guebriano spes sit hostem commeatu arcendi, nam ipse cum a nostris confiniis non longe absit non est quod famem timeat.
Perpignani obsidionem lentius quam multi cogitaverant procedere video, et iam multi sparguntur rumores de morbo cardinalis et eius ab aula absentia, itemque de crescente Defiati20 apud regem auctoritate. Quae quo eruptura sint, ex te cognoscere avebo.
282
In Anglia nec turbae nec earum causae leniunt. Legati nostri an illuc ituri sint, mutato iam rerum statu, incertum est. Parlamentarii magis magisque in regem insurgunt et iam aperte declarant maiestatis iura apud se divisa, partem eorum regi cessisse, partem non minimam apud parlamentum esse. Neque tamen rex tantum apud se habet militum ut parlamentariis vim parantibus possit resistere.
Walonem Messalinum21 paucis hic notum et hodie mihi primum visum, ut nanciscar, operam dabo tibique mittam. Broechovium e XXIV viris obiisse iam intellexeris.22 Secretarius Amstelodamensis23 rogatus quid e re publica scribi oporteret in negotio Laurentiadae, rescripsit optimum videri si quid fiat id magistratu quasi inscio factum debere videri,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIII Iunii 1642.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Iulii.