264
Post perlongi temporis moram, illustrissime domine, ad officium iterum redeo. Binas Excellentiae tuae literas accepi, quarum priores exaratae octavo die Aprilis. Iis Sorberium commendabas,2 ac placet tum ingenium elegans, tum varia eruditio. Allocutus est eruditorum complures, in his etiam clarissimum Rivetum. Is commendavit illustri comiti Rhenensi, ac tantum videtur effecisse ut praefuturus sit eius liberis, ac praeter victum habiturus sit [quotannis] centum imperiales. Gaudet domina comes se opera domini Riveti nactum iuvenem modestum, doctum et quidem reformatae religionis, nam, inquit, metuebam ne cum maritus sit Confessionis Augustanae quempiam praeficeret lutheranum. Sed demum Augusto mense est futurum ut in aedes dominae comitis, marito in castris agente, recipi possit. Nunc ea cura mordet Sorberium ne interea Lutetiam Parisiorum scribat Rivetus, et qui ecclesiastarum illic degunt rescribant de quopiam incautius sibi dicto factove. Utcunque erit, nec ego nec alii huius urbis patiemur eum quicquam in nobis desiderare.
Alterae Excellentiae tuae literae scriptae fuerunt X Maii,3 ex quibus intelligo tandem Excellentiae tuae traditum esse opus nostrum de Theologia paganica et scientia naturae. Id ego iam compactum dederam ante menses permultos illi qui Lutetiae distribuit libros a Blauwiis editos; hic enim erat tum temporis. Simul mandabam ut postquam in Gallias rediisset, adderet pro amico, cui dare velles, ex incompactis exemplar quoppiam, vel etiam geminum. Item filio Isaaco, tum adhuc agenti Lutetiae,4 minimum duo exemplaria, et si plura exposceret etiam tertium, quartumve. Sed non multo post epistolam a filio accepi, unde intelligerem dolere illi quod ante abitum non potuerit eos codices nancisci quo gratum animum erga bene meritos testaretur. Quid iis exemplaribus factum sit, exquiram ex Blauwio: sic enim, non Blauwiis, nunc scribendum mihi, fratrum eo qui iunior erat paucos ante menses defuncto.5 Magis ea res obesset reipublicae literariae, nisi fratrem propemodum ex asse haeredem\ fecisset. Absque eo foret qui superest impar esset sumptibus faciendis tantis, quippe, ut mittam caetera, typographiae ergo alit quotidie supra hommes XL. Utrum praeter compactum exemplar etiam acceperis unum plurave incompacta, non potui ex literis Excellentiae tuae cognoscere. Si neglectum bibliopolae, petat famulitii aliquis; facile ei in memoriam revocabitur, quod me praesente,
265
stylo aeneo, in charta deletili scribebat. Probe etiam Blauwius et famulus eius meminere, quibuscum de eo sum locutus ubi literas Excellentiae tuae accepi et nullam eius rei in iis vidi mentionem.Ea quae scripsi proxime Excellentiae tuae probari valde gaudeo. Quod vero etiam laudibus extollas plane triumpho, quanquam nullius Suada possit esse tanta ut quas mihi laudes tribuis eas mihi arrogem. Ac tam laevam mentem a numine deprecor. Interea excessus iste amoris in praedicandis meis solatur me non parum, cum alii sic depreciant ut nec iustas laudes concedant. In quibus ille, qui flando inanes glorias satis docet cuius sit gentis. Misi illi per amicum nostra cum filii Maimonide; rogatus, an nihil vellet rescribere, negavit sui moris esse rescribere nisi prius legisset.6 Belle hactenus. Post mensem literas accipio. Ait sibi gratos esse hos labores uti alios nostros, caeterum iudicium non apponere quia non soleat iudicium ferre, nisi opere integro pellecto. Perlegerit, credo, ad kalendas Graecas, ac iudicium tum exspectabo; quod perscribat, an minus, - dicam cum Comico - cicum7 non interduim.
Quae ad Novum Testamentum adnotasti,8 quanto studiosius verso tanto magis exosculor ac stupeo prorsus. Nihil hactenus tale vel tantum prodiit. Sane inimici de iis tacere quam vituperare illa malunt. Sed tria sunt quibus sic eos offenderis ut nec fullo ululam odisse peius possit.9
Primum est, quod papam negaris [esse] illum Antichristum, ac tuae quidem Excellentiae propositum illud video, ut facilius coalescat ecclesia misere adeo scissa. Illis vero hoc studium ut quantum pote abhorreant omnes ab ecclesia romana ar[c]teque sibi adhaereant. Itaque multi existimant expedire ut credatur Antichristus, nec opinionem eam evellendam animis utcunque falsa foret. Optime Barucephalum nosti, Dordrechtanum illum concionatorem,10 nam vere id erat, si Tullii more ‘concionatoris’ utendum vocabulo. Is amice a me monitus ne in concionibus tribueret pontificiis quae nulli eorum non vehementer improbarent, ille quaerere num ego patrocinium suscipere vellem papistarum? Respondi alia esse satis multa quae vere possent culpari, nec veritatem egere falsis, nec posse eum [vel] unicum pontificiorum producere qui sic sensissent, me sexcentos allaturum qui contrarium docerent. Ad incitas redactus, torvo vultu dicere neminem posse satis foede romanae ecclesiae doctrinam coram populo depingere ut magis eam abominetur.
Non multum abludit oratio eorum, quibuscum sum locutus Amstelodami. Cui, inquiunt, bono ulterius non haberi pro Antichristo quam ut plures quotidie deficiant a nobis ad romanam ecclesiam? Quasi non abunde eorum sit, qui hoc faciant,11 rerum suarum satagentibus apud nos pontificiis doctoribus, nostris plerisque omnem paene fiduciam reponentibus, partim in acerbioribus magistratus adversus pontificios edictis, partim in eo quod se frigide etiam caussam suam agentibus, obloqui liceat nemini.
Alterum quo asciam in crura impegeris,12 ipsimet esse aiunt quod omnes errores papistarum vel defendas vel excuses. Magnam partem haec eorum opinio inde originem trahit quod papisticum credant eoque erroneum quicquid non conveniat doctoribus suis. Dicere soleo
266
ἀμαϑέστεϱον μὲν, ἀλλὰ σαϕέστεϱον,13 tria distingui tempora oportere: ‘Conformationis’, quae in primis saeculis, quod ad multa etiam in consecutis; ‘Deformationis’, quae iam ante etiam successorem Gregorii Magni Bonifacium - intermedius enim Sabinianus solum quinque mensibus sedit - in nonnullis esse coeperat, sed seu tyrannidem seu superstitionem attendamus a temporibus Hillebrandinis magna imprimis incrementa cepit;14 ‘Reformationis’, cum et optimo et doctissimo quoque tam tyrannidis quam superstitionis pertaeso undique emendatio ecclesiae exposceretur variique exulceratae ecclesiae medicinam adferre conarentur. Sed plerique non sat iusto pretio antiqua tempora aestimantes, unde αὐϑαδείᾳ quadam non ea modo reiecere quae a deformatis erant temporibus, sed etiam cum apostolicis traditionibus nihil non - ut sic dicam quando ‘Conformationis’ voce uti coepi - conforme traderetur. Iure igitur Excellentia tua negat alba omnia linea signari oportere quae Reformationis auctores immutarunt, cum non ea modo plerique sustulerint quae a deformibus erant temporibus, sed etiam, ut sic dicam, conformibus, hoc est apostolico tempori convenientibus.Tertium, cuius ergo sic bilis turgeat, est istoc quod seditiosos dicas qui Genevensem imprimis ecclesiam sequuntur, et Calvinum non dubites ut crudelem incessere. De priori aiunt te praecipue tangere tum Anglos, sive potius Britannos reformatos, tum Belgas foederatos, et in his Amstelodamenses. Quod ad Britannos plerorumque iudicium est, recte fieri quicquid hactenus ab iis factum, nam regem esse desinere qui Supremo Regi non paret, non parere autem qui vel papista sit vel papizet, papizasse vero hactenus ecclesiam anglicanam mox ab excessu Henrici VIII, cum Eduardus [VI] ecclesiam reformaret, licet [id faceret] iudicio eorum qui flos theologorum credebatur, nec suorum omnia iudicio metiri vellet, sed externam etiam opem exposceret in hac Buceri ac Martyris,15 e quibus iam tum Bucerus non satisfecit Calvino.
Et qui Calvino adhaererent Bucerismum vocabant, si qui Calvino non consentirent, ac qui Bucero faverent, novum credebantur papismum - quasi dicerent Calvino-papismum vel Luthero-papismum - introducere. Bucerus non poterat ferre vehementiam Calvini, quem optime norat, ex quo Argentorati una vixerant, et melius nosse didicit, ex quo Genevam revocatus. Accusare igitur eius - quo iure melius me scias - maledicentiam maximam, et quod dissentientes non ferret, sed dure adeo aspereque persequeretur, sic ut etiam fratricidam, uti lego, nuncuparet. Calvinus sic a magno viro increpitus respondere [hoc pacto]: haec esse genii potius sui quam iudicii et - ut Calvini ipsius verba ad Bucerum retineam - sic scribere: ‘Ut verum fatear, nulla mihi cum maximis et plurimis vitiis meis difficilior est lucta, quam cum ista impatientia, neque certe nihil proficio, sed nondum id sum consecutus ut belluam plane domuerim’. Haec sane satis modeste, si id postea consecutus. Illud vero concoquere non potuit quod idem Bucerus, qui eum vel norat vel nosse putabat, non veritus esset scribere: ‘Iudicas prout amas vel odisti, amas autem vel odisti, prout lubet’.16 Quod cum legisset, literas scripsit, quarum
267
hoc initium: ‘Cum literae tuae mihi sub coenam oblatae essent, tanto gaudio perfusus fui ut non meminerim tribus totis mensibus laetiorem mihi horam affulsisse. At cum eas super coenam utcunque percurrissem, lectione ipsa sic fui flagellatus ut proxima nocte irrequietus semper aestuarim nec toto post triduo fuerim apud meipsum, etc.’ Traducebant Calvini amici Bucerum quasi novum papismum erigeret, nempe uti de tua dicunt Excellentia interpolatum te papismum exhibere. Bucerum negat a se hoc nomine accusari Calvinus, sed optare tamen ut ne ansam praebeat calumniae dum sic mediam, Excellentiae tuae instar, insistit viam. Quod cum ex cunctis eius pateat scriptis, tum praecipue e forma reformationis praescripta Hermanno, archiepiscopo Coloniensi, et illis quae anglicanae reformationis ergo scripsit.17Cum vero Bucerus propius ad romanam ecclesiam accederet quam Lutherus, Calvinus longius ab ea abiret quam idem Lutherus: extra Lutheranismum duae ortae appellationes, Bucerismi et Calvinismi, et fatebatur Calvinus Bucerismum esse magis tolerabilem quam Calvinismum, si non ad obrussam Scripturae rem exigi oporteret. Nunc Bucerum paci nimium dare, se omnia metiri veritate. Sed Calvini verba audiamus: ‘Frustra mihi excusas, novo papismo erigendo’ - quod nempe Excellentiam tuam aiunt factitare - ‘te non studere, sed vellem aliis omnibus sic exploratam esse puritatem tuam ut ne suspicionis locum relinqueres; frustra etiam id te dare operam ne quid Calvinismi admisceatur. Si a Scriptura semel deflectendum sit, non ignoro, quam sit tolerabilior Bucerismus quam Calvinismus, etc.’ Bucerismo Excellentiam tuam magis favere quam Calvinismo res clamat, atque hunc, si Scripturis non repugnet, magis tolerabilem esse Calvinismo agnoscebat ipse Calvinus.
Solum igitur quaestio oritur an Bucerismus ei[s] magis adversetur Calvinismo. Facile esset cuivis hanc decidere controversiam nisi Scripturae etiam possent male intelligi a Calvino et eum sequentibus. Puto igitur operae esse videre quomodo eas intellexerint veteris ecclesiae doctores. Quod si fiat sine dubio vicerit Bucerus. Existimo autem rem facturum non inutilem, qui ex Buceri scriptis colligere velit quae ad controversa dogmata et concordiam ecclesiae pertineant, sed consulendae sint editiones illae quas nobis Germania produxit, non quae ex sententia Calvini castratae prodierunt Genevae. Exempli gratia,18 Commentario in Psalmo II sic habet Argentoratensis editio, anni MDCXXIX [sic]: ‘Non possum non sanum iudicium optare quibusdam, qui hoc nostro saeculo plurimos admodum turbarunt hoc paradoxo, sola nos fide servari,19 cum viderent tamen hoc eo rapi ac si iustitiam sola animi existimatione finirent, et bona opera secluderent. Quae iam illa charitas, quae huic malo uno verbulo mederi dedignetur, [ut dicerent]: fide formata iustificamur, aut per fidem, bonorum operum voluntatem, ac ita iustitiam consequimur, aut fides fundamentum et radix est iustae vitae, ut Augustinus
268
dixit; neque veris enim quisquam offendendus est, etc.’ Ubi pro hisce sic habet editio R. Stephani quae anno prodiit MDLIV, nempe triennio a morte Buceri, decennio ante mortem Calvini: ‘Nemo gravari debet cum videt offendi homines, quod sancti dicunt, nos sola fide salvari, adiicere viva, formata, per dilectionem efficaci, aut quid huiusmodi. Nam qui offenduntur hoc dicto, putant eos, qui illud usurpant, iustitiam in inanibus animi cogitationibus collocare, bonorum operum studio tamquam frustraneo repudiato. Ut igitur ne veris [quidem] quisquam offendendus est, etc.’Cum vero omnia fere Buceri sint moderatissima, tum inprimis Praefatio in Commentarios super quatuor Evangelistas, in editione Argentoratensi anni MDXXX, quae et ipsa praeterita in editione Rob. Stephani anni MDLIII.20 Nempe probari illa iis non possunt, quibus romana illa ecclesia non est apostolica sed apostatica, nec sedes Christi sed Antichristi, nec vivum sed mortuum est corpus. Doctissimus socer Junius,21 cum nollet ab iis discedere qui romanam ecclesiam censent esse meretricem Babyloniam, et tamen statueret in ea salvari innumera millia, aiebat esse vivum corpus, sed ulceribus obsitum meretricem esse, sed adhuc sponsam Christi vel coniugem, quia Christus necdum illi miserit libellum repudii. Sed non eo satisfecit Genevensibus qui illam dicerent idololatricam ac proinde neminem in ea salvari. Narravit mihi doctor Antonius Thysius22 aliquando, cum primum Genevam venisset et soceri mei nomine multam salutem diceret domino Bezae, illum continuo subiecisse: ‘Et quomodo valet carissimus frater Junius? Vir est egregie de ecclesiis nostris meritus, quanquam in uno capite dissentiat a nobis.’ Id caput erat de ecclesia, quam Junius negabat tam arctis limitibus concludi, ac multi volunt. Sed iam metuere incipio ne prolixitate tanta molestus sim occupatissimo. Ad alia igitur venio.
Clarissimus Rivetus responsum parat23 atque id ait sibi non fore difficile. Omnibus tui suique scripti comparationem instituentibus fore liquidum, caussam ab Excellentia tua desertam. Rogare se Deum ut dotes ingenii melius colloces quam factum proxime. Ita ille. Cur caussam desertam a tua dicat Excellentia, caussam non video aliam quam quod non agas de universis quae fuerant obiecta, quasi non dicas initio, hoc tempore non alia te velle defendere quam quae tuam Excellentiam tangant.
Respondere etiam epistolae tuae parat Laurentius.24 Indigne fert se sic remitti ad veteres, cum theologiae studium sibi proprium sit, et istos ut ait legerit, ipseque aetate nonnisi triennio, ut inquit, praecedas. Inde colligi posse quanto spatio prius huic se studio dederit, et tot laboris sui monumenta habere testes quae iam ab hinc annis circiter XXX diversis divulgarit temporibus. Culpatur a cunctis quod apostatam probare velit ex sententia partis adversae, aiunt enim eos potius ἀποστασίας esse accusandos qui non steterint tecum a partibus illustrissimorum dominorum Ordinum Hollandiae. Nec [hic] tantum fiduciae habet, ut ausit dicere potiorem fuisse caussam eorum, qui rempublicam immutarint. Negat se controversiae isti velle immiscere; ac alii contra, iam immiscuisse sese et animum suum aperuisse qui ex partis adversae iudicio
269
iudicium ipse de ἀποστασίᾳ ferat aliena. Non solet sic loqui, nec proximis turbis male de republica meritus fuit. Itaque collegis tum erat exosus, quasi proceribus parasitaretur, nunc placere iis studet. Mirantur aliqui procerum istam μεταμόϱϕωσιν. Ait ipse non potuisse concoquere quod Amstelodamenses ecclesiastae dicerentur seditiosi in illo Maresii scripto,25 nam in his et se nomen suum profiteri. Responsum, sermonem tuae Excellentiae fuisse de iis, qui tum anno fuere huius saeculi XIX, tum item decennio post; nihil hic magnopere ad praesentes pertinere quia Triglandus Leidam concesserit, Smoutius sit exactus, Cloppenburgius profugerit, aliqui fato sint functi:26 modestiores nunc esse adscitos sive ea laus sit presbyterii sive procerum prudentiae. Vix habet hic quod opponat [praeter]quam illud: ‘Quid tum?’Plurimam salutem dominae coniugi et familiae tuae,
Excellentiae tuae devinctissimus,
Gerardus Joannes Vossius.
Amstelodami, 1642, XVII Iunii.
Bovenaan de brief in de copie te Oxford en in de uitgave der Vossii Epist.: Ill. Hugoni Grotio, legato Suecico ad regem christianissimum. Lutetiam Parisiorum.
Bovenaan de brief in de uitgave der Epist. eccl.: Ger. Joh. Vossius Hugoni Grotio S.P.