Mi frater,
Vereor ne de industria aliqui omnia exemplaria Viae pacis hic coemerint.2 Nam idem evenit libro Salmasiano nomen praeferente Waluus Messalionis.3 Blavius incitandus est, ut
250
faciat tandem quod tam diu promittit.4 Indices ad Anthologiam5 forte facere possit Sorberius, iuvenis Gallus satis eruditus, qui nunc Amstelodami agit, sed opus haberet monstratore Vossio.6 Si indices ibi fieri nequeunt, remittendus erit ad me liber. Viam pacis mitterem, nisi maior esset liber quam ut commode per tabellarium mitti possit. Velim et hanc et Animadversiones ad Rivetum in omnium esse manibus;7 praeterea edi nostra ad Lucanum et poemata et Anthologiam;8 recudi etiam Americanam dissertationem.9De Diderico10 gaudeo. Sed videntur mihi obsidiones ibi lente procedere. Privatarum chartarum editionem tibi et domino Reigersbergio commendo.11 Mittam tibi per amicos exemplar unum Viae ad pacem, exemplaria aliquot Animadversionum in Rivetum et librum Mileterii, in quo et Riveto et Borboritae respondit.12 Cum audio, quomodo hic vixerit Maraisius, video Graecum hoc nomen ei non male congruere.13
Perpiniani periculum non tam prope est14 quam credebatur. Est panis ibi ad medium Augustum et centeni aliquot equi Gallorum liberius pascentes capti ab obsessis. Melos Campaniam ingreditur. Hallerius, qui Harcurtio se iungere debebat, retinetur a duce Carolo, qui loca in Lotharingia a Gallis possessa attentaturus videtur. Et nobilitas ad arma evocata paupertatis non sane fictae excusatione utitur.
Vale cum matre, uxore, liberis et amicis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
7 Iunii 1642.
Erratis, quae correxi in Animadversionibus ad Rivetum, addendum et hoc est p. 23 lin. 11: ‘Act. XX, 17’; p. 31, 3: ‘ἀισϑητοῦ’.
Quo magis introspicio novam editionem de Iure belli ac pacis,15 eo plura reperio errata, quae sensum turbant. Quare librum relegendum alicui erudito dare debuit Blavius et lectorem admonere. Multa talia fiunt contra mea vota.
Literas posthac tuas rogo ad me recta mittas, non ad Heufdium.16