238
Frater optime,
Nulla ad nos exemplaria Viae ad pacem perferri iam ante monui, adeo ut ne unum quidem extare intellexerim.2 Blavium monui ut editionem maturet, sed ipse morte fratris tardior ad eas res factus operarum defectum semper obtendit.3 Dissertationis Americanae nulla hic alia sunt exemplaria quam quae ad nos misisti.4 Blavius etiamnum suum habet apographum. De Anthologia et poematis postea videbimus; interim ea domi meae servo.5 De indicibus ad Anthologiam necessariis iam despero eos posse reperiri hic homines, qui iis conficiendis sint necessarii. Animadversiones tuas ad Rivetum videre valde desidero. Citius hic nova adornabitur impressio quam exemplaria e Galliis in Bataviam afferantur, nisi opus sit maius quam tu existimas.6
Ad Didericum secundum intentionem tuam scribam. Dixit mihi hodie Brassetus eum Lichnecae castellum cum aliis copiis obsidere et apud primores exercitus in magno esse honore.7
Quae in Americanis mutari et addi vis, ea ut meminerim curabo.
Hic nihil iam fere occurrit, nisi quod regina cum principe Amstelodamo sunt reduces, ubi spectacula aquatica minus recte processerunt.8 In Anglia omnia etiamnum sunt turbata, maxima quippe inter regem et parlamentum de potestate est controversia.
Deus te, nos nostrosque omnes diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVI Maii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 4 Iunii 1642.
En in dorso: 26 Maii 1642 W. de Groot.