Mi frater,
Quod editiones nostrae tibi cordi sunt, gaudeo. Habes iam exemplar editum dissertationis Americanae.2 Si bonus numerus eorum hinc ad Batavos mittitur, bene erit. Si minus, recte faciet Blavius, si et ipse edat.3 Sed nec Lucani4 oblivisci debet. Dabis ei deinde poemata.
226
Anthologiam postea ei dare poteris, si in prioribus non diu cunctatur et si reperire potest homines idoneos, qui indices faciant.5 Alioqui sunt hic qui operam suam offerunt.De rebus privatis meis omnino iudico chartas edendas, in hoc ut primum decurionibus Rotterodamensibus singulis dentur exemplaria; si ii quod aequum est non faciant, dentur et populo.6 Erit id pro responso ad Jacobum Laurentii.7 Non video, quid dominus Dussenus8 in hoc meo consilio invenire possit, quod ipsi displiceat. Testimonium enim in hoc mihi datum est, ut uterer.
Animadversiones in Animadversiones Riveti iam hic excuduntur. Ubi perfecta erit editio, poterit altera in Batavis fieri, nisi exemplaria satis multa etiam huius libri ad vos veniant.9
Da operam, quaeso, ne Didericus10 illo obtentu ex illis locis abeat et ad nos veniat. Plane enim id nolumus. Fallet sese, si putat se, ubi huc venerit, centuriam illico aliam habiturum. Spes eadem fratrem eius11 plane evertit.
Bassaea diutius defendi nequit.12 De Perpiniani fame13 intra sesquimestre tempus spem faciunt transfugae. Rex aegrotavit. Valet nunc melius. Cardinalis aquas salubres bibit inter Narbonam et Bezeriam.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem et tuos nostrosque omnes,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
17 Maii 1642.
Si recuditur diatriba nostra Americana, velim pagina 11 pro ‘literarum eam scripturam’ poni: literariam scripturam; pagina 14 pro ‘pertulerit’ scribendum: perviderit; circa finem vero post vocem ‘attuli’: Caeterum ante has immigrationes quatuor, de quibus iam egi, vetustiorem fuisse aliam a Carthagine cur arbitror, dicam ad Deut. XVIII, 19.14