Frater optime,
Scribit ad me Blavius2 paucos post dies absolutam fore editionem Viae pacis;3 deinde se ad editionem Dissertationis de origine gentium Americanarum4 et Lucani5 convolaturum. De Anthologia6 sententiam suam nondum perscripsit; quare iterum monebo et, si hic non bene opus processurum videbo, autographum tibi remittam.
213
A filio minore iam litteras accepimus.7 Negat Kempis, ubi hactenus fuit, occasionem tabellariorum ullam sibi oblatam; ait per decem dies concreditam sibi fuisse Lamboii8 custodiam, qua cura defunctum se testatur. Maior filiorum ut domi tuae tempus ociose consumat, nulla est ratio.9 Spero aliquid reperturum te, in quo honeste occupetur, ne et studiorum gloria ei pereat et ingenium torpedine hebescat. Pro medio10 non possum quin intercedam. Omnia enim bona ab ipso spero, dummodo eius, cui se obstrinxit, compos fiat. Et est virgo ea indole, iis moribus, ut digniorem quae nurus tua fiat ne ipse quidem seligere possis. Rogo itaque de patrio iure, si non filii, certe ipsius causa remittas. Paululum supplicii, ut comicus ait, satis est patri.11 Et quae hactenus iniecta est mora, non parvum ipsi attulit supplicium.
De privatis tuis scriptis12 egi cum Reigersbergio, cui et privatas meas rationes reddidi,13 ut avunculo14 excusare me possim. Neque in eo, quod facile per alium potest expediri, offensam amicorum gratis incurram. Dixit se ea de re ad te scripturum. Illud cogita, cum Berkelius15 et Couwenhovius16 iam consules sint creati Roterodami, an non iterum tentare debeas an nomen illud possit expungi. Princius17 iam septies principi oblatus, ut in Senatum cooptaretur, semper reiectus est, cuius rei princeps rationem reddit, quod ipse cum aliis centurionibus Roterodamensibus egerit de excludendo ex urbe fratre suo quodque coniurationis in ipsum ex parte conscius fuerit.18 Adiicit populus et tuum hospitium.
Laurentius in praefatione sua19 dicit; quod ‘tanquam status religionis et politiae perturbator, et qui tuis machinationibus ac conspirationibus civitatem Ultraiectinam praesenti lanienae ipsumque statum regiminis ac personam principis Mauritii extremo periculo exposueris, ad perpetuos carceres sis condemnatus.’ Ad ea an sileri an aliud quid opponi debeat, vide. Responsum adversus Rivetum videre valde aveo.20
In Anglia res magis magisque turbantur. Rex in Hiberniam ire cogitat cum satellitio duorum millium, cui parlamentum obnititur omnibusque subditis interdirit sacramentum regi
214
dicere. Rex comitem Hollandiae et alios, qui in parlamento sunt, ordine equestri movit,21 quod aegerrime ferunt parlamentarii et vitio factum dictitant.Deus Optimus Maximus te nobis diu servet incolumem. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, V Maii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Mey.
En in dorso: 5 Maii 1642 W. de Groot.