Mi frater,
Responsum ad Rivetum iam paratum est, ut edatur.2 Maresiana exspectabo.3 Epigramma non displicet.4 Epigramma, quod Rivetus suo libro addidit, non esse Heinsii pro certo habeo.5 Miror Blavios6 ita lentos esse. De Riveti scriptis legendis non sum sollicitus; nimium mihi temporis periret. Si quid tamen amici inveniunt in eius scriptis, quod in ipsum retorqueri possit, utar suo tempore. Qui dubitant an Latine didicerit Rivetus, hoc dubitant an satis recte eo sermone utatur.
Colubri et Sancti Elmi arcibus potiuntur Galli.7 Rex huc redire dicitur. Hispani Lentsium8 cepere. Bassaeam obsident. Rex Britanniae nisi externa accipiat auxilia, malo in loco est.
Ex eo quod Strideno evenit, coniice, quis in tali conventu locus esse possit viris bonis, nisi cum lupis ululare discant.9 Oosterwyckius locum in Senatu iudiciario principem sperat.10
202
Matri opto secundiorem valetudinem. Ver solet omnia commovere. Sentio et ego hoc et uxor et filia. Filius11 enim nihil sentit,tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Aprilis 1642.