115
Mi frater,
Probo quod de Americana dissertatione2 constituisti. Exspectabo exempla de Iure belli et pacis,3 editionem Lucani4 et poematum. Nostra ad Ius5 descripta sunt in quarto. Quaterniones singulae singulas literas inscriptas habent. Eae excurrunt ad finem alphabeti secundi. Mittam ad te aut per amicum, si qua se dabit occasio, aut per tabellarium, ubi tempus urgebit. Si quid de Anthologia6 una cum indicibus, de quibus scripsi antehac, transegeris, mittam sine mora praefationem meam ad indices faciendos utilem. Si epigrammatis singulis numeri asscribantur, posset index fieri currente textus editione.
Reformati hic metuere sibi incipiunt propter petulantiam suorum alibi ὁμοδόξων. Et nihil malunt quam aequis legibus reconciliari. Hoc autem ideo faciunt, quia vident se edentatos et exungulatos, aliter id non facturi.
Si quid intelligas de causis Spiringiani in Suediam itineris,7 gaudebo id cognoscere.
Rex Narbonam it Catalanis opem laturus. Papa post morbum in consistorio fuit, sed infirmo corpore.
Deus te cum matre, uxore, liberis servet incolumes,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Calendis Martii 1642.