Reverende domine,
Saepe tibi molestus esse cogor et ad opem antehac feliciter mihi cognitam refugere. Postremo libello meo, pro pace scripto, opposuit Rivetus Examen.2 Quod mitto, sed postremis paginis mutilum, quas tradidi domino Mileterio, quia ad ipsum pertinent.3 Sumsi hanc ultimam operam mea antehac dicta et famam quoque a ministris allatratam tuendi. In eo scripto meo si quid est aut catholicis sententiis discongruens, aut caeteroqui a veritate alienum, aut minus idoneum
379
ad pacem, de eo abs te, viro eruditissimo et cuius iudicium plurimi facio, moneri percupio. Rogo permittas mihi lumen de lumine accendere,4Reverendae pietatis atque eruditionis tuae observantissimus,
H. Grotius.
XVI Augusti 1642.
Adres: Reverendo domino/domino Dionysio Petavio presbytero Societatis Jesu.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Dionysio Petavio.
In de marge van de copie te Rotterdam: Petavio.