393
Frater optime,
Ego semper credidi et etiamnum credo matrimonio cum pro voto suscepto et in quo nihil desideratur praeter patris consensum, qui humillime flagitatur, suam semper a Deo dari benedictionem, quanquam non pariformiter. Tum et illud scio eas quae ratione praecipue opum contrahuntur nuptias, sive ob dissensum animorum, sive ob alias rationes, saepe quassari et raro bene concordare, ut multis patet exemplis. Itaque rogo benignum te in hac causa filio patrem praestare velis.2 De editione chartarum videbimus, ut et ante monui.3
Casaubonus si catholicos Gallos saniores credidit Carentonianis,4 praecipue respexerit ad dogmata praedestinationis absolutae aliaque inde dependentia, et Gallos consideraverit ut Tridentinae Synodo non alligatos. Si episcopi Angli possunt a schismate excusari, possunt et alii. Laurentiadem5 ut parvi facias facile patiar, sed ut eius calumniae aliquid ex vero trahere credantur, id vero te non confido passurum. Si emendatio in ecclesia obtineri potest, si confirmatio earum explicationum, quas tu solus fere adhibes, accedat, poterit iniri concordiae ratio, et id schismati sarciendo erit remedium. Ego ecclesiam romanam in definiendis fidei articulis et praecipue in prohibendo generaliter laicis calice tam errasse puto, quam graecam aut reformatam in aliis. Et qui ab ea ecclesia ob sincerum sensum in tali articulo supplicio affecti sunt, martyres esse censeo, neque a persecutione fidelium absolvi posse qui supplicia irroganda statuerint. Eos qui ob religionis dissidia arma in iustum principem credunt esse iusta, non magis probo, quam eorum dogmata, qui ob dissensum in religione principem terris suis a pontifice exui posse statuunt. Errantes et adhaerentes ecclesiae romanae fore ut aut semper edoceantur aut abscindantur, quibus argumentis edoceri possim, nescio. Exempla utriusque allegari posse non dubito, sed universalitatis et perpetuitatis notam requiro.
De Gerardo Vrelandio latius indagabo; ego rem ancipitem esse video et certo in vulgus emanaturum credo quicquid illi suggesseris.6
Narrationem rerum gestarum a rege editam legi attente.7 Video multa illic in speciem dici reipsa subdola. Ad mentionem cardinalis et Olivaresii non parum risi, quasi illi εὐτυχία, huic ἀτυχία omnino sit mancipata, quasique ex eorum fatis res christianorum publica pendeat. Thuani res8 meliore loco esse videntur, cum rex eum nullo notet obelo, nisi forteinter caeteros.
394
Hic princeps necdum quid gerit, nisi quod Vimariensibus praestat praesidium.9 Quid ad Caletum promoveant Hispani, quo in loco sit obsidio Perpignani et si qua sunt alia publica, ex te discere avebo. In Anglia res regiae melius se iam habere incipiunt, tradita iam a Goringio10 Portmuda, quam in usus suos munierant parlamentarii, quod maius est quam si Hullae esset potitus. Mittuntur ei hinc apparatus bellici cum pulvere tormentario. Princeps et trecenta florenorum millia mittere dicitur.
Vale, frater optime, et salve a nobis omnibus,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXV Augusti 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de sa Majesté et la couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Sept.
En in dorso: 25 Aug. 1642 W. de Groot.