Mi frater,
Uxor nunc abest. Rus ivit, inde Rhotomagum ob negotia.2 Ubi redierit, de Petro consilia conferemus. De chartis privatis,3 de Lucano, de poematis rogo maturetur quantum fieri potest.4 De Anthologia consulatur dominus Vossius, an quem norit ad indices faciendos idoneum Amstelodami.5 Casauboni longe alia erant cogitata quam censes.6 Quae mihi in mentem veniunt, videbis in Examini7 Riveti opposito a me Voto. Illud interim dicam, sicut reipublicae, ita et ecclesiae pacem partim silentio contineri. Satis multa sunt quae et tuto et utiliter dicantur de Christi nativitate, miraculis, morte, resurrectione, ascensu, de poenitentia, de fide et operum necessitate ad pariendam salutem. De caeteris si quis dubitat-neque enim sapiat qui constituat ecclesiam errare posse, se non posse - tacere sciat: ἀϰίνδυνον γάϱ ἐστι τῆς σιγῆς γέϱας. At ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ᾽ ἀϕϱοσύνας το τέλος δυστυχία.8 Neque ego tamen velim lingua-
412
rium9 sanguine pendi. De haereticorum poenis quae scripsi, in iis mecum sentit Gallia et Germania, ut puto, omnis.10 In Gallia iis qui panem sanctificatum sumsere, datur et vinum. Sed ablutionem vocant. Si quis rem intelligat, poterit forte eo contentus esse. De caeteris controversiis explicationes quas dedi eas probavi viris eruditissimis romanae communionis, imo et viris magnis Romae.Pro Thuano11 magis formidant amici, ex quo dux Bulionius a cancellario Franciae auditus quaedam Thuano nocitura dixisse dicitur. Cinqmarcius extra cubiculum fune erepserat, sed priusquam arce exire potuit deprehensus est.
Qui in Perpiniano sunt obsides dicuntur dedisse. Melos est ad Sancti Audomari urbem. Guichius apud Guisam. Harcurtius apud Arilesam.12 Dux Carolus Hagenavii aut Dachsteino minari creditur.
Principis Thomae filius ducet filiam ducis Longavillani. Promittit rex se pacem non facturum nisi principi Thomae reddantur uxor et liberi, qui in Hispania sunt. Restituturum se quae post mortem ducis Victoris insedit, modo Hispanus idem faciat. Principes rectores Sabaudiae ac Pedemontii fore, si vidua moriatur. Sabaudiae ac Pedemontii successionem ad ipsos ipsorumve haeredes mares venturam, non ad Victoris filias, quae in Pedemontem aliquid iuris videntur obtendere.
Rogo aliquis quaeratur Amstelodami qui indices Anthologiae faciat dirigente et adiutante domino Vossio ad eam formam, de qua scripsisse memini.
Rogo salutes obsequiose et officiose matrem, tuam coniugem ac liberos et amicos,
tibi obligatissimus frater,
Hugo Grotius.
Lutetiae, 6 Septembris 1642.
Halerius a Lamottae obsidio depulsus est per ducem Carolum et Waertium.