427
Frater optime,
Nihil ad nos hoc quidem tempore litterarum a te adlatum valde miror2 et de valetudine tua essem sollicitus, nisi scriptae ad Vickefortium litterae metum minuerent.3 Interea hic prodiit libellus ea instrumenta continens quae res a te publice gestas concernunt; is iam omnium teritur manibus. Typographus aliquid praemittendum putavit, ut iis satisfaceret qui quaesituri erant cur iste libellus iam prodiret.4
Praeterita septima[na], 12 [sic ] huius mensis,5 ante solis exortum, aedes legati Lusitani conflagrarunt, orto incendio ex candela quam quidam e famulis asseribus affixerat. Plebs Hagiensis quanto ante tumultu ad spoliandam domum accurrerat, tanto iam ardore ad restinguendum incendium subvenit; ita intra unius domus iacturam hoc malum stetit. Legatus vasa sua aliaque pretiosiora servavit, paucae vestes, quaedam etiam chartae incendio absumtae sunt. Sic ille duodecim dierum spatio plebem nostram et iratam et amicam expertus est, magno mobilitatis argumento.
In Britannia res regis malo sunt loco. Apud nos editae sunt hae litterae tanquam a papa ad regem et rege ad papam scriptae,6 quas fictitias esse clamat regina, itemque Boswellus7 aliique qui a rege stant.
Deputatus a parlamento8 tacite principem incusat, tanquam regi subvehentem quae ad bellum necessaria sunt. Et est hic in Brilano portu navis quae ad regem navigabat, tanquam impedimenta principis Roberti vectura, cui et Ordines Generales et ipse princeps salvum con-
428
ductum dederant ut nec inspici posset, Sed Ordines Hollandiae eam arresto includi iussere, comperto, eam armis, pulvere aliisque belli instrumentis esse onustam et ad regem destinari. Sunt ibidem et aliae duae naves paratu bellico instructae, quae Londinum cogitabant, sed et illae arresto inclusae. Illam nunc regina, has deputatus relaxari postulat, quae res inter Batavos et Foederatos Ordines turbas dabit.9Graswinkelius noster in praefatione ad reginam Sueciae maiora se moliri indicat, neque dissimulat se de amplitudine regni Gothici ab omni antiquitate aliquid commentari.10 Quare rogo tua Procopiana ut quamprimum prodeant11 ne ille tibi aliqua praeripiat atque ita tua novitatis perdant gratiam, tum etiam ut de ipso regno bene merearis tibique firmum adversus invidiam et malevolentiam multorum firmes praesidium.
De Perpignani victoria, negotio captivorum12 aliisque quae illic accidunt me edoceas rogo.
Deus Optimus Maximus tibi ut propitius sit, precor. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XV Septembris 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 26 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Sept.
En in dorso: 15 Sept. 1642 W. de Groot.