Mi frater,
Non oblitus fui ullo die tabellariorum ad te scribere.2 Itaque spero iam literas meas receperis. Chartas de meo iure in Rotterodamenses gaudeo prodiisse.3 De insignibus Galliae et de praefatione aliter statuissem, si propior fuissem aut prius scissem. Nunc cum facta sint illa publici iuris, nihil amplius quod dicam habeo, nisi optare me ut in rebus meis districte valeant mea iussa.
Portugallicum legatum gaudeo expertum proniora plebis studia. Tantum interest inter commota et tranquilla tempora.4 Vidi literas editas papae ad regem hunc, tunc principem Walliae, et regis ad papam. Pridem in Gallia intellexi rem esse veram, neque literae regis modum in reverentia erga papam excedunt.5 Titulus Sanctitatis omnibus episcopis solebat dari. Miror Ordines Hollandiae, quorum alioqui iura defendere soleo, in re federis abire a Conventu Federatorum et exemplum dare regibus, quam nihil certi habeant inita cum talibus federa quorum vis saepe pendet a tribunitiis ventis.6
446
De rebus Gotthicis ea habeo quae non facile reperiat cum omnibus suis Graswinckelius.7 Ego σπεύσω μέν, ἀλλὰ βϱαδέως8 multas ob causas.
Perpiniano capto Rosas obsidere voluere Galli.9 Sed intervenit frater Ethrusci ducis, qui classem Hispanicam ad illas oras auxit XXV navibus. In Italia videtur fore ut Trinum aut Chivasium obsideatur. Mediolani bona omnia Sabaudorum et Pedemontanorum tanquam hostilia confiscata sunt. Wildensteini arx10 in Suevis ab hostibus recepta est. Granseius equites quosdam hostiles cecidit. Nihil agunt Harcurtius et Melos. Gratianopoli novus erectus est consessus iudicum qui cognoscat de iis qui Cinqmartio favisse putantur. De Sedano quid futurum sit, incertum est. Profecti eo Mazarinus, Butellerius [sic ], comes Russius, ducis affinis, et Stradius laboraturi, ut ducis voluntas valeat. Sed dicitur Briquemausius excusare se eo, quod captivo principi pareri non debeat, eo forte hac in re animosior quod praefectura illa iam a rege data sit alteri, Fabrio nomine. Cinqmarcii et Thuani tempore opus est, ut haec vulnera ex animo recidant.
Officia mea defer optimae matri et coniugi tuae, saluta et liberos et amicos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 27 Septembris 1642.
Libros a Rotomago accepi11. Chartarum pro me editarum exempla danda erunt omnibus decurionibus et scabinis Rotterodami.12 Cogitemus an ex usu nostro sit actionem contra civitatem instituere apud scabinos. Nam et citius res iudicabitur, et parum decorum erit decurionibus popularium suorum iudicata contemnere.