eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5929. 1642 oktober 22. Van Christina van Zweden.1

    Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps haereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.

     

    Nobilis ac magnifice nobis sincere fidelis,

    Transmittimus tibi adiunctas hisce literas nostras ad christianissimum regem, quibus eius Serenitati de obtenta circa deditionem urbis et arcis Perpiniani victoria,2 prout ex adiecto apographo videre est, gratulamur, clementer abs te requirentes velis eas commoda occasione offerre atque officium gratulationis nostro nomine peragere et quantum tulerit id negotium suam Serenitatem permovere ad iuvandas fortius communes per Germaniam res et distrahendas caesareanorum copias viresque nobis omnes incumbentes, prouti tuae industriae haec committimus divinaeque te tuitioni clementer commendamus,3 sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,

    Petrus Brahe, comes in Vissingsborg, R.S. drotzetus, m.pp.
    Gustavus Horn, loco R.S. marshallii.
    Claudius Flemingh, loco R.S. ammiralii, m. propria.
    Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
    Gabriel Oxenstierna, liber baro in Moereby et Lindholm, etc.,
    R.S. thesaurarius, m.p.

    Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 12 Octobris anno 1642.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Dec.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad Hugonem Grotium in gratulando christianissimo regi de deditione urbis Perpigniani. Datum Stockholm, anno 1642, October 12.

    Bijlage:

    Nos Christina, etc.4, serenissimo et potentissimo principi, fratri consanguineo ac foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIII, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem et prosperos rerum successus.

     

    Serenissime et potentissime princeps, frater, consanguinee ac foederate carissime,

    Magna nos laetitia adfecit, quod certis nunciis iam nuper accepimus, post aliquot mensium obsidionem devenisse in potestatem Serenitatis vestrae Perpiniani urbem et arcem cum immenso paratu bellico. Sive enim honorem respicimus qui Serenitati vestrae regnoque Galliae accessit

    486

    ex redacta in potestatem tanta urbe, hoste adeo propinquo et habente in vicinia validam classem atque duos iustos exercitus, sive fructum et utilitatem consideramus, redundantem non modo in Serenitatem vestram et universam Galliam, sed et in communem, adeo quae nobis cum Serenitate vestra intercedit, christianaeque reipublicae caussam, pro intimo amore atque arctissima necessitudine, qua cum Serenitate vestra iungimur, non possumus non de obtenta hac victoria Serenitati vestrae ex animo gratulari pariterque vovere eidem ulteriores progressus, unde stabiliri thronus vester et sua hosti illi potentia decrescere inprimisque iste ad suscipiendas eas cogitationes, quibus orbis christianus debito modo tranquilletur, trahi adigique possit. Nobis quidem gravissimam belli molem in Germania sustinentibus ea est fiducia Serenitatem vestram non commissuram, quin fructus reportatae huius victoriae arma quoque nostra soletur, ne, quod metuendum, ab ingentibus et ex amplissimis terrarum hostilium tractibus adscitis copiis oppressa viribusque auxiliaribus destituta succumbant.

    Quod cum non dubitamus, quin Serenitas vestra et pro sua prudentia praevideat et sollicite caveat, tantae rei gravitatem et necessitatem Serenitati vestrae pro mutua necessitudine et interesse pariter commendamus, cum gratulationis officio per ordinarium nostrum apud Serenitatem vestram legatum, nobilem ac magnificum, nobis sincere fidelem dominum Hugonem Grotium in praesens defungimur. Quem ut benigne admittat audiatque, id de nobis persuasissimum sibi habeat, nihil vestrae Serenitati prosperi obtingere posse, quod non pari nos iucunditatis sensu adficiat, Serenitatem vestram peramice requirimus divinaeque eandem protectioni animitus commendamus,

    P[etrus] B[rahe], G[ustavus] H[orn], C[laudius] Fl[emingh],
    A[xelius] Ox[enstierna], G[abriel] Ox[enstierna].

    Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 12 Octobris anno 1642.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Gyld. Gratulatoriae ad christianissimum regem super deditione urbis Perpiniani. Datum Stockholm, anno 1642, October 12.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, KB, coll. Cornets de Groot, IV 13w. Oorspr. Eigenh. ondertek. door de rijksregenten of hun plaatsvervangers. Copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1642 Tyskt och Latinskt, f. 154r-154v.
    2 - Op dinsdag 9 september trokken de laatste overlevenden van het Spaans garnizoen uit de stad en vesting van Perpignan.
    3 - Koning Lodewijk XIII had op 14 oktober te Fontainebleau aan de ambassadeurs gelegenheid gegeven om hun gelukwensen uit te spreken; vgl. no. 5920.
    4 - Tekst naar hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 6, 6. Copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1642 Tyskt och Latinskt, f. 152v-154r.