Excellentissime et illustrissime domine,
Rex cum regina est ad Sancti Germani,2 cardinalis in suo palatio in hac urbe, neuter ex voto valens. Princeps Condaeus et filius eius dux Anguiani in Burgundiam mittuntur. Inter eos qui sub cardinali res regunt aemulatus non obscuri. Castrorum duces partim hic sunt, partim exspectantur. Halerius suorum partem in hybernis posuit in comitatu Burgundiae, partem circum Mottam. Dux Carolus Wormatiae est. Itur undique ad hyberna. Harcurtii miles sua habebit partim in Normandia, partim in vicinis regionibus.
Motta Odincurtius Leganesii superventu coactus est a locis circa Leridam recedere, ita ut id oppidum nunc obsideatur ab Hispanis. In Italia Tortonae oppidum cepere Galli, non et arcem, omnia circum loca tenente Hispano, ita ut difficiles sint Gallis commeatus et magno pretio ex terris Parmensibus. Etiam Ac[ti]taram in Sabaudia cepere Hispani. Dux vero Parmensis Aquampendentem cepit, oppidum in pontificio solo, Ethruriam proxime. Pontifex autem aperte iam se ad Hispani partes applicat, quod si durat, non erit quod cardinalis Riceliacus de sua legatione multum speret.3
Tuileriacus, regis Galliae in Bataviam legatus, huc venit,4 Joachimius autem, Batavorum in Anglia legatus, ad Batavos it;5 uterque ad accipienda mandata aptata his temporibus.
Rex Angliae invalescit. Pontificii omnes ac protestantes qui episcopis favent ad eum confluunt magno numero. Portugalli non longe a Salamanca cepere haud magni momenti oppidum, Civitatem Roderici. Praefectus Mexicanus in America a rege Hispaniae successorem accepit, ideo quod propinquitate aliqua novum Portugalliae regem contingeret.
Novae pecuniarum exactiones hic fient de publicanis et de mensariis. Verrucam nuper qui cepit, is fuit Sabaudus, dux Sabaudici equitatus, marchio Planasiae.
In Germania audimus differri conventum generalem, interim haberi minores illos quos ‘circulares’ vocant ad supera Rheni, inferioris Saxoniae, etiam Bavariae, unde Bavarum multum
510
fecisse pecuniae, sicut imperatorem ex Hungariae et Austriae conventibus. Bavarum apparet sibi timere a Connigsmarchio et Guebriano, nam et Mercium cum quatuor alis equitum misit Donavertam et ex Coloniensi agro revocat quantas potest copias. Gillo Hasius est apud ducem Carolum. Rex Galliae principi Thomae concessit quaecunque is in territorio Mediolanensi capere poterit.Multi hic sermones de conferendis muneribus quae vacant per mortem comitis Suessionensis et Cinqmarcii, et de ordinando regimine, si quid regi evenerit, et de faciendis novis ducibus ac paribus melioribusque legibus in ecclesiasticos, iudices, milites et contra sumptus nimios.
Haec sunt non sane magna, quae nunc habebamus. Maiora det nobis Deus intelligere ex Suedia et ex iis locis, in quibus sunt Suedici exercitus. Idemque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae bona adspiret consilia,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXIX Octobris/VIII Novembris 1642.
Sporckius Mainungam obsidet. In Tortona arce praesidium est militum MCC.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Aulae status. Hiberna. Papae in Hispanos propensio. Anglica. Lusitanica. Germanica.