Mi frater,
Germano illi homini plane infami et ad omnia venali neque ego respondebo,2 nec si quis responderit alius, id sum editurus. Optima de talibus ultio ex silentio est. Principis factum laudo.3 Gallo isti,4 quem ego non novi, sed novit ut scribis Abrahamus Antonii,5 gratias velim agi, quod et nobis et paci bene velit. Scriberem ad ipsum si notae mihi essent eius qualitates.
Regi Britanniae omnia opto prospera, tum ipsius minime mali principis, tum exempli ad reges omnes pertinentis causa. Pacem ibi non dissuadeam, si res reduci posset ad veterem formulam. In ...6 respublica, ut arbitror, non multum fecit damni.
Rex hic animo magis quam corpore7 aeger est. Cuditur decretum grave in fratrem regium et alios, modo vita suppetat cardinali, qui nunc cummaxime periclitatur.
Hollandos cum Zelandis existimo nihil egisse tale, unde status rerum melior sperari possit.8
Cardinalis mundo gravis esse desiit. Mazarinus consilii regis princeps erit.
Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Decembris 1642.