Serenissima ac potentissima regina,
Tradidi regi literas augustae Maiestatis tuae, datas X et XI[I] Octobris,2 testantes et dolorem ob mortem regiae matris3 et gaudium ob captum Perpinianum.4 Utrumque regi gratum fuit, ut narratio a me addita de proelio nostrorum felice apud Lipsiam,5 ita ut diceret rex se Maiestatis tuae prosperis non minus quam suis laetari. Rogatus a me ut rebus suis tam felicibus communem in Germania rem valide sustentaret, quod optime fieri posse aucto Guebriani peditatu sive ex novis delectibus Germanicis, sive aliunde, dixit id se velle facere.6 Super morte cardinalis Riceliaci nullum dolorem testatus est. Regis facies valetudinem indicabat non optimam. Mutationes in aula multi praesagiunt. Utinam ne et in regno motus nascantur.
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Maiestatem tuam servet valentem, vegetam, florentem,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus devotissimusque subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Decembris 1642.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Colloquium cum rege habitum exponit. Maerorem regis ex cardinalis obitu nullum existimat.