Mi frater,
Germanus iste πεϱιοδευτὴς apud aequos viros proderit nobis magis quam oberit. Ostendit enim qui mores nascantur ex his dissidiis quibus mederi volumus. Si quis ad Hambraeum scribat, puto quod rei est responsurum. Per se enim satis tardis est.2 De Gallo3 rogo ibi inquiras, nemo hic eum novit.4
Regi Angliae opto prosperiora, tum quia rex est, tum quia bonus rex.
Mylio opto quae optat, sed patris, ut audio, memoria non multum eum iuvabit.5
Inter eos qui hic nunc in regis consilio primas obtinent,6 non sunt inimicitiae, sed simultates quaedam. Mazarinus ingenio valet et commendat eum cardinalitia dignitas. Sed externus cum sit et nondum adulta potentia, neque amabitur multum nec, quantum alter ille, timebitur. Edictum contra fratrem regis in acta parlamenti relatum est, at non publicatum. Datum hoc ipsius precibus per epistolam et spes facta mitigandi edicti, si fidem suam regi approbet. Prin-
587
cipes sanguinis putantur praecessuri cardinales in aula regis, non in ecclesia. An Mazarinum videre debeam, mandata exspectabo. Non puto cardinales pati posse ut legati, etiam regii, sibi aequentur.Ex iis quae tu ad me scribis de rebus Batavicis et aliis, video Nobilitatem addictam principi.7 Consensum tantum civitatum miror in re non nimis aequa. Princeps tamen, ut puto, cum tempore occasiones inveniat disturbandi istam consensionem. De maris possessione servanda laudo Hollandorum curam. Zelandos hac in re eiusdem sententiae fore arbitror.
Vrelandius8 mihi per literas molestus esse non desinit. Si quid de eo habes, quaeso me doceas. Deinde commendes me matris precibus tuaeque uxori ac liberis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
27 Decembris 1642.