19
Excellentissime et illustrissime domine,
Multa hic sunt futurae mutationis indicia.2 Inter eos qui rebus admoti sunt, gratias sibi quisque privatas quaerit. Frater regius cras hic erit; id effecit comes Chavigniacus. Dixit rex se clementiae suae velle facere initium a fratre. Is autem regi significavit mira se habere, quae regi dicat de iis quae Riceliacus cardinalis cum ipso agere voluit post mortem Cinqmarcii.3 Pro certo dicitur ducissam Esguilloniam plures liberos habuisse ex avunculo suo cardinali, ideoque praelata[m] caeteris heredibus.4 Chavigniacus etiam alios a regno summotos reducere sat egit, ut eorum opera apud regem utatur. Sic et alii suis prospiciunt quantum possunt, cum magno interim metu, apud regem suspicacem et occultum. Dicitur cardinalis paulo ante mortem multa molitus contra reginam5 et in ultimo vitae exitu id solum curae habuisse, ne quis liberaretur eorum qui ipsius consilio in carcerem erant dati. Parlamenta, nobilitas, plebs pacem desiderant.
Legatus Batavus cardinalem Mazarinum salutavit eique locum cessit digniorem.6 Domus Guisiae insignia, unde ablata sunt, restituuntur. Agitur hic de legatione in Angliam mittenda, ut ibi concordia reperiatur, maturis ad id, ut creditur, rebus, quia et plebs, quae nunc Londini regnat, graviter fert commerciorum et opificiorum labem, et rex damna quaedam ad Vintoniam, Eboracum et alibi accepit.7
Melos, qui Bruxellis est, mandata accepit pacta aliqua faciendi cum Batavis. Princeps Arausionensis eo rumore utetur, ut eo plus a Gallis obtineat. Inter papam et Parmensem amicosque Parmensis indutiae sunt. Mediolanenses copiae se tenent apud Pontecoronam. Galli in Tortona magnum posuere praesidium, milites bis mille, equites quingentos, et loca quaedam insedere inter Nicaeam et Tortonam, ut tuta sint ipsis itinera. Ducis Caroli milites ad propinqua Rheno se recepere, quia Mosellae vicina sibi ad hiberna sumsere Hispani. Taragonam sponte Gallis accessisse, rumor quidem est, sed incertus. Pergunt paratus fieri ad bellum in annum sequentem.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, res omnes dirigat ad bonum christiani orbis, reginae regnique Suedici ac tuae Sublimitatis,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXX Decembris 1642/IX Ianuarii 1643.
Bavarus ex Wurtenbergico solo copias Bambergam8 revocat. Multis in Galliae locis ignes festi facti sunt ob cardinalis Riceliaci mortem.
20
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis clementia in fratre incipit. Cardinalis Riceliaci clandestini amores. Eius ultimae curae. Batavus legatus Mazarino cessit. Anglica. Populi in cardinalem odium.