32
Excellentissime et illustrissime domine,
Venit ad me Stella2 aliquoties, hoc maximo proposito,3 ut crederem regem magno ferri animo in bellum magnosque paratus facere. Missos duos milliones in Italiam, mille et trecenta millia francorum in Hispaniam; futuros in Hispania milites vicies et quater mille iturosque in Arragoniam, in Italia vicies et octies mille: qui Valentiam4 aut aliquid aliud oppidum insideant incertamque regi Hispaniae reddant possessionem territorii Mediolanensis. Alium exercitum iturum contra Cameracum aut alibi in Belgico fine. Haec ille; interim ab aliis intelligo XX millia militum minus futura in exercitibus regiis quam antehac ob frequentia diffugia militum, quibus etiam necessaria desunt, non bene procedentibus stipendiis.
Interim rex incipit aliquid per se agere. Frater ad eum venit, positoque genu uno dixit aliqua in aurem quasi veniam poscens. Rex dixit non verbis opus esse sed rebus et, si per quintam culpam sexta sequeretur, non abituram impune. Dominae Guisia et Espernonia permittuntur huc redire. Sunt in aula Sancti Simonius, Barado5 aliique amoti antehac. Haec quo eruptura sint, non facile dixerim ob regis animum, partim occultum, partim mutabilem. Ubi apparuerit, cuius apud regem maxima futura sit aut gratia aut auctoritas, coniectura melior fieri potest de eo quod exspectari debeat. Dixit rex, quod ab omnibus probatur, se nemine posthac usurum ut amico intimo, nisi delphino, qui magnam de se spem praebet habitu oris et verbis. Scripsit rex ad ducissam Vendocinensem perhumane. Domina autem Lansacia, quae liberos regios curat, invisa reginae antehac, in eius gratiam se restituit, multa aperiendo arcana cardinalis mandata.6 Motta Odincurtius, qui Catelanis praeest, iussus a rege est fidem dare de servandis ipsorum privilegiis, quae et multa et magna sunt.
Cardinalis Riceliaci mors Romae nihil doloris attulit, neque magni ibi fieri Mazarinum ex eo apparet, quod frater eius, electus ut generalis esset franciscanorum, possessionem eius muneris pontifice obstante nancisci non potuit. Pro Bavaro clam hic quaedam agi, credunt multi, et Bavarum cum Leopoldo7 collocutum. Guebriani exercitus est in locis opimis apud Francofurtum. Dux Longovillanus hic est. Exspectatur Chombergius, cui rex aliquam daturus est praefecturam. Domina comitissa Suessionea post longum intervallum nunc primum in aula visa est et palam dicit filium suum interfectum per emptos a cardinali
33
Riceliaco percussores, pecuniam ad id numeratam in arce Silvae Vicennensis. Sermones sunt de novis legationibus mittendis Romam et in Angliam. Ducissa Anguiana praegnantem se dixerat, sed nunc is rumor evanuit; an in matrimonio suo mansura sit, dubitatur.Domina Esguillonia lites habebit de testamento avunculi, de Riceliaco, de Ruellis, de tutela Pontecurleonia. Volunt eam facere corniculam Aesopicam.8 Regina dixit satis beatam9 fore, si cum duodecim millibus florenorum annuis ruri sinatur vivere. Mileraius adest conventui ordinum Britanniae Armoricae. Roquiserverius in Alsatia et vicinis ad Rhenum locis militem pro Guebriano scribit. Helvetiis et Vinariensibus pecuniae aliquae sunt datae. Melos conditionem accipere non vult, ut hinc Metis, Tulli, Virodunum, inde Lucemburgica ditio sit extra belli mala.
Deus, excellentissime ac illustrissime domine, Sublimitati tuae det felicia omnia,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VII/XVII Ianuarii 1643.
Dux Carolus a Wormatia militem mittit tuendo Ascafenburgo. Dux autem Bavarus Hoffam oppidum munit, et ad novem cohortes, id est regimenta, quae sunt in Superiore Palatinatu, addit alia.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Apparatus bellici. Frater regis in gratiam acceptus. Exules redeunt. Regis inconstantia. Delphini laus. Catalaunis privilegia a Gallis confirmata. Riceliaci mors et Mazarini in Gallia autoritas Romae parum curatur. Suessonensis mors per sicarios Riceliaco imputatur. Controversiae Esguilloniae de hereditate motae. Varia nova.