Excellentissime ac illustrissime domine,
Fuit apud me dominus Davausius,2 tum rectius valens nihilque, ut dicit, optans magis quam ut quae a Suedia accepit beneficia officiosis actionibus repensare possit. Putat iturum se ad pacis colloquia, si ea procedant. Rex non optime valet, quod nobis omnibus et dolorem in praesens incutit et metum in posterum.
Bellum in hunc annum paratur strenue,3 speratque se rex habiturum XX Helvetiorum millia, distribuenda per diversos exercitus. Tam Bavarus quam dux Carolus hic suos homines habuere. De pace multi sermones. Princeps Condaeus,4 collocutus diu cum rege et rogatus de rebus horum temporum sententiam dicere, suasit regi ut circa res externas cardinalis Riceliaci vestigiis insisteret, non item circa internas, in quibus cardinalis idem multum tribuisset suis affectibus. Rex id approbavit, nec verbis tantum, sed et factis, nam Bassampetram et Vitriacum, marschallos Franciae, et comitem Cramalium e Bastiliae carcere exemit. Iussit tamen eos ad villas longe hinc sitas proficisci, ne nova existerent factionum semina. At a duce Guisio qui venerat vir nobilis in carcerem coniectus est, quod ab hoste venisset sine permissu regio. Ad matrem autem Guisii, quae in Italia semper vixit, huc advehendam mittuntur a Massilia naves.
Cardinalis Mazarinus regimen rerum, in quo tertiam habet partem, pacis negotiis praelaturus est,5 neque ab aula discessurus, etiamsi colloquia ad pacem procedant. Rex ordinariarum mercedum erasit ad septingenta millia, pensionum extraordinariarum alterum tantum, et munera quaedam minus utilia abstulit de equitatu ac peditatu. Brisacum6
49
quoque pecuniam misit. Eques hic novus non scribitur.In Arragonia motus esse rumor est. At in Italia Galii diligenter muniunt Monaecum, Nicaeam, Tortonam; Pontecoronam Hispani. Pontifex imperatori concessit decimam et tertiam partem redituum ecclesiasticorum per Italiam; Mazarini autem fratrem admisit ad praefecturam franciscanorum.
Rex parat Sedanum regno suo addere ex ea conventione, quae cum duce Bulionio in carcere facta fuerat; ea enim non tantum de praesidio accipiendo, sed et de principatu regi, ubi velit, tradendo promissum continet. Ex Portu Gratiae et Brouagio educta sunt tria militum millia, copias regis auctura. Parentalia facta cardinali Riceliaco in aede hic catedrali centum millibus francorum stetere. In eis controversia orta est inter episcopos et cardinalem Mazarinum de loco digniore.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae det prosperrima omnia,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
XIV/XXIV Ianuarii 1643, Lutetiae.
Accepi literas reginae datas XXIX Novembris7 et ex earum iussu aditum ad regem postulavi.
Comitis Guebriani copiae ad Gemundam Moenum transiisse dicuntur, et ibi loca quaedam insedisse. Multa hic fama de matrimonio inter archiducem Leopoldum et fratris regii filiam.8 Nec Scoti, nec Germani, nec Helvetii pecunias receperunt. Venere huc Scoti MCC, exspectantur CCL.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Davausius a Suedia muneribus affectus, quippe pacis negotio destinatus et praefectus. Apparatus bellici. Secreti Bavarorum et Caroli Lotharingici tractatus. Condaei monitum de regno regendo regi datum. Liberatio captivorum in Riceliaci gratiam et exulum revocatio. Mazarinus pacis negotio interesse non intendit. Rex pensiones et impensas plurimas tollit. Pontifex imperatori decimam (et) tertiam partem redituum ecclesiasticorum (per) Italiam assignat. Parentalia cardinali facta. Controversia in illis (de) praecedentia.