Excellentissime et illustrissime domine,
Georgius, e domo Herbersteinia monachus dominicanus,2 Vienna huc venit cum literis non ab imperatore sed a Trautmansdorffio, quasi missus ad cardinalem Riceliacum pacis promovendae causa; sed qui locorum intervalla norunt, existimant de morte cardinalis Riceliaci nuntium advenisse Viennam priusquam Herbersteinius inde abiret; id ut dissimularetur, factas illas ad Riceliacum literas. Caeterum ex Riceliaci morte spem fuisse conceptam, fore ut aut mutata aula consilia mutarentur aut ut discordiae et motus in regno hoc orirentur. Qua spe Herbersteinius optaverat posse hic alicubi in aliquo sui ordinis monasterio subsistere. Verum id hic non placuit. Itaque cum prudente responso dimissus abiit. Tentaverat regis ministros, an seorsum rex cum imperatore agere vellet. Verum ea quoque spes ei praecisa est, negante rege se quicquam facturum sine sociis.
Exemplum epistolae Trautmansdorffii, scriptum Herbersteinio, et responsi regii pertulit ad me Barelius, quo praecipue ministro Chavigniacus utitur.3 Ea transmitto. Summa huc redit, ab imperatore non esse rata facta quae ipsius nomine et potestate accepta acta fuerant; neque recte dici neminem esse Hamburgi pro rege Galliae ad haec negotia promovenda, cum rex ibi residentem habeat admissum a Daniae rege. Videtur autem commentum hoc Trautmansdorffii etiam eo spectasse, ut nihil obligata imperatoris fide interim opera haec venditaretur electoribus tanquam testimonium animi valde pacem cupientis. Nam audimus electores ita ad pacem festinare ut imperatori significaverint, nisi ipse eam procuret, semet suae tranquillitati, quomodo possent, consulturos.
Locutus mihi est Barelius etiam de Ragozio.4 Ostendi de eo animum sociandi arma sua nostris, sed velle eum stipulari, ut undecunque vis ulla in ipsum immineret, adversus eam parata haberet amicorum auxilia. Eam generalitatem hic non probari, ideo quod cum Turca nolint sibi esse negotium. Ego sicut hanc cautionem non improbabam, ita dicebam etiam atque etiam videndum, an serio haec res ageretur. Saepe enim Dacos illos aliud simulasse, aliud egisse; ex iactatis rumoribus de societatibus externis sibi patentibus subito se vertisse ad res suas cum imperatore componendas. Adiecit Barelius falsum hic spargi rumorem, Ketnerum5 a duce missum Bavaro esse in hac urbe. Ego monachos hic fuisse
63
Bavari nomine pro certo habeo, neque periisse ipsis operam. Inde enim factum, ut Guebriani exercitus, quem Barelius in Franconia esse dicebat, neque ibi manserit, neque in Palatinatum Superiorem ierit, sed in Wurtenbergicum agrum et Brisaco propiora se contulerit, arma, ut creditur, hoc vere illaturus non in Germaniam, sed in Burgundiae comitatum. Crediturque Bavarus impetrasse, suis ut terris parceretur, promittens vicissim suas copias Guebriano nihil nocituras. Inter arcana cardinalis Riceliaci monita regi relicta audimus hoc esse, Lotharingiam regi omnino retinendam, in causa Palatinatus nihil pro certo constituendum, sed dirigenda consilia ad id quod facturi sint Angli.Sunt autem hic sermones de mittendo iterum in Angliam Fertimbautio ad quaerendas pacis vias inter regem et parlamentarios et illigandos utrosque ad fortius quam antehac adiuvandam domum Palatinam. Spem facit rex Angliae redeundi Londinum, si maior et scabini,6 a quibus laesum se dicit, aut sibi tradantur, aut coniiciantur in vincula. Id eo pertinere videtur ut, si id negetur, commoveatur eo plebs urbana, pacis plus quam dici possit avida. Romanensium autem opera rex non iam clam sed aperte utitur, estque excitatura eorum animos, ubi eo venerit, regina. Multis iam in locis contra edicta sacrorum libertatem sibi usurpant.
Rex adhuc Versaliae est. Ibi neminem negotiorum causa admisit; id in causa fuit, cur hactenus ad eum accedere non potuerim. Creditur intra biduum rediturus ad Sancti Germani. Est sane corpore non quam volumus firmo, idque ipsum, et quia gravis et insueta publicarum curarum moles, animum eius reddit minus serenum. Quodsi quid regi eveniat humanitus, nihil est malorum quod non metui debeat. Cardinalis Mazarinus in odio episcoporum esse incepit, ideo quod exemplo Riceliaci non primo ad latus loco sed directe ante eos sedere voluerit.7 Dicunt autem episcopi et hi et alii a Riceliaco per vim praeterque morem facta in exemplum trahi non debere.
Inter papam et Parmensem exiere indutiae. Rex Hispanus multa papae pollicetur, si foedus facere velit ad res Italiae, quo sunt loco, servandas, id est ad arcendos a Mediolanensibus terris Gallos. Certe et Lamegus8 clam in Portugalliam rediit, et Galliae legatus animo offenso Roma abiit. Videtur papa omnia acturus, ne Castri ducatum reddat.
Ex Sedanensibus magistratibus huc missi sacramento se in obedientiam regi sibi praestandam devinxere. Nunc eo mittuntur a rege qui regimen et iudicia ibi ordinent, excluso plane duce Bulionio, qui super redemptam isto pretio vitam ac libertatem etiam pecuniarum aliquid accipiet, id est, quantum rex volet, cuius arbitratui se permisit. Herbersteinius etiam verba fecit de matrimonio inter archiducem Leopoldum et filiam hic regii fratris, cuius et imaginem secum tulit.9
Pecuniae missae sunt ad Helvetios et in Alsatiam ad novos delectus. Crediturque rex ipse sub finem mensis adventantis iturus Divionem, ut eo propior sit rebus in Burgundia gerendis. In Bastilia restant adhuc captivi XL, pauci in Silva Vicennensi. Lesdiguerio spes fit dignitatis paris Franciae. Princeps Thomas huc venturus est. Dicit rex, ut Italorum suspicionibus occurrat, velle se quae in Italia acquiret, tradere principi alicui Italo, qui regi non sit obnoxius. In Catalania parant se utrinque exercitus, ut quamprimum in apertum procedant.
Quam sint instabiles amicitiae utilitatum tantum causa comparatae, documentum
64
nobis dedit princeps Condaeus, magnus antehac ducissae Esguilloniae assectator, qui nunc filii sui, qui abbas est Dionysii et in Ruellam ius sibi aliquod arrogat, nomine litem ei intendit et in citationis instrumento non aliter eam appellat quam domicellam Mariam Vignerotam, Comballetti viduam. Nam et ius creditorum eius, qui ante fuit dux Esguillonius,10 princeps sibi comparavit ad rescindendam emptionem ab illo factam cum maxima creditorum iniuria, vetitis aliis contra eam licitari, ita ut pretio perquam vili ducatus ille Vignerotae addictus fuerit.Carmina quotidie innumera fiunt de cardinali Riceliaco, sed plura contra eum quam pro eo: quia paucos sibi demeruit, multos autem offendit, aut quia ipsis ipsorumve amicis nocuit, aut quia non profuit. Constat ad res externas neminem fuisse generosiorem ac feliciorem. Circa regni interna plane adversam reliquit famam.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae valetudinem servet consiliaque eius ita prosperet, ut apud posteros ultima sint votorum mensura,
Sublimitatis tuae devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, XXI/XXXI Ianuarii 1643.
Sex mille Germanorum ex Hispania Neapolim, inde Mediolanum eunt. Veneti novas fabricant naves longas decem, duas galeassas et naves alias. Imperator a Venetis pecunias quaerit, paratus etiam vendere iis quaedam istic loca. Dux Carolus, qui in itinere fuerat ut se Bavaris iungeret, rediit Wormatiam.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Quo consilio imperator Herbersteinium ad pacis negotium tractandum in Galliam miserit. Foedus a Ragozio propositum non pro(b)atur. Iudicium de Dacarum et Sarmatarum fide. Bavarorum ar(c)anae pactiones per monachos expeditae. Lotharingiae retentio a (R)iceliaco regi magnopere commendata. Anglica et romanensibus (in) illis terris concessa libertas. Regis infirma valetudo. Episco(po)rum in Mazarinum odi(um) unde? Papa Hispanis (...)et. Sedani subie(ctio). Regis calliditas avertendae (inv)idiae ob adquisita bello Italico. Lis Esguilloniae a Condaeo in (Ru)ellae ducatum (inten)ta. Riceliaci me(mo)ria non omnibus (ea)dem.