88
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
De duce Bragantiae, ex quo ab ordinibus Portugalliae rex proclamatus2 et in Suedia rex dictus fuit, semper ut de rege locutus sum. Legatum quoque eius ut legatum regium iussi salutari; convenissem etiam nisi difficultas incidisset de sermonis commercio. Negabat enim se aut Latine aut Gallice loqui. Nunc acceptis augustae Maiestatis tuae literis datis XV Decembris anni exacti, eum adii locutusque sum cum eo per interpretes obtulique ei quae amicorum regum legati alter alteri offerre solent.3
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, stabiliat solium Maiestatis tuae,
tuae augustae Maiestatis obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, IV/XIV Februarii 1643.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Legatum Portugallicum ex mandato reginae sibi visum memorat.