Excellentissime et illustrissime domine,
Cum ea sint tempora, in quibus minima quaeque rerum conversio multum potest habere ad res tum communes tum proprie Suedicas ponderis, cogor et quae scio et quae audio et quae suspicor significare. Rex nondum quenquam legatorum aut residentium admittit,2 dicitur tamen habere se meliuscule. Medici tamen metuunt, ut duret corpus mire exhaustum et nunquam antehac satis vegetum. Creditur rex testamento, si quid ei evenerit, reginam fecisse regni procuratricem, sed quibus legibus incertum, addensne eam3 principibus sanguinis regii, an iis quorum nunc consiliis rex maxime utitur.
171
Residens Angliae ex Hispania dicit se habere literas,4 id indicantes, regem Hispaniae clam agere de pace, seorsim in Gallia, seorsim vero apud Batavos,5 ut deinde vires suas et caesari[an]orum in Suedos vertat. Ego sicut hoc pro certo non habeo, ita subticendum non duxi.
Picardiae praesidiis imperatum est, ne hostilia aggrediantur in Belgas Hispanienses. Dicitur id fieri, ut agrorum tributa parti utrique salva maneant. Abbas, Mundanus nomine, missus hinc Bruxellam est.6 Praetextus itineris, ut luantur monilia et gemmae quas ibi regina mater pignori opposuit;7 maiora sub eo velo latere, sunt qui existimant. Maxime mihi displicet, quod Guebriani exercitus circa Brisacum agit neque potest in Germaniam redire, nisi octo minimum millia militum acceperit partim ad resarciendas clades, partim quia ne ante quidem satis ei erat virium. Video eos qui landgraviae res agunt, non minus me esse sollicitos.8
Si rex mortalitatis fines expleat, magnas Deo gratias debebit Gallia si a bellis civilibus ei quiescere liceat. Multi hic de indutiis sermones. Sirmondo, ob aetatem gravem aut quia negotiorum fugiens est, demoto, propositus est confessionibus regis Dinetus, ex eadem societate, sed homo actuosus. Motta in Lotharingia liberos nacta est exitus, iis qui eam circumsidebant missis partim ad Guebrianum, partim ad Ossenvillium, qui circa Acronium agit lacum.9 Audimus vero etiam inter Guebrianum et Bavaros viginti dierum pactas indutias, quae facile in longius produci poterunt. Dicuntur in Bavarico exercitu esse quinque equitum, septem peditum millia et Uberlinga eorum castellis premi.
Olivares serione an per simulationem ab aula Hispanica amotus sit, dubitari video.10 Iam sunt qui aiunt arcana ab eo consilia ad regem Hispaniae itare. Sancti Marius, ducis Caroli tribunus, bello captus est. Commeatus in Atrebatum urbem mittuntur. Burdegalae commota plebs fuit; Baionae et locis aliis eluviones multum nocuere. Halerius Campaniae praefectus est. In Anglia ab armis ad tempus quiescitur agiturque de conditionibus. Sunt autem res regis potiores, et plebs ubique fessa tributorum pacisque avida. Danum regi Angliae favere, non obscurum est.11 Galli nihil aliud quam spectatores sunt.
Deus haec omnia ad bonum dirigat christiani orbis et ad rem eandem, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae optima consilia propitius aspiret,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XI/XXI Martii 1643.
172
Quatuor millia militum a pontifice scriptorum Galli dicuntur ad se traducere, princeps autem Thomas duo millia eorum qui sub Parmensi fuere. Cursor qui a Bavaro ad pontificium hic nuntium missus fuerat, remissus est.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis morbus, testamentum. Hispanorum clandestini cum Gallis et Batavis tractatus. Novus regi a confessionibus. Indutiae cum Bavaro. Olivaresii status. Varia. Anglica.