Mi frater,
Etiam in Germania, Polonia, Dania video esse quibus Vota nostra pro ecclesiae pace et ad eam monstratae viae probentur.2 Vellem autem iam pridem locutus esses, ut monueram, domino Johnsono. Is te adiuvisset in ea re de qua videris desperare. Agendum et cum domino Vossio, sed ita ut nihil habeat unde sibi metuat.3 Remonstrantium cuiquam vix suaserim ut ad id, quo premuntur, odium aliud de meo mutuentur. Scio quam rectoribus vestris suspectus sit qualiscunque sermo de restituenda ecclesiae concordia. Et causas habent non leves, si ipsorum tantum commoda respicimus:
190
ὅπεϱ γὰϱ οἱ τὰς ἐγχέλεις θηϱώμενοι πέπονθας. ὅταν μὲν ἡ λίμνη ϰαταστῇ, λαμβάνουσιν οὐδέν. ἐὰν δ᾽ἄνω τε ϰαὶ ϰάτω τὸν βόϱβοϱον ϰυϰῶσιν, αἴϱουσι.4Romanensium apud vos vicem doleo.5 Istis male tractationibus contra fidem, ut ipsi dicunt, publicam, saepe interpositam, coguntur ἰβηϱίζειν.6 At non tales erant cum principem Arausionensem in Brabantiam et Flandriam vocavere. Praeter Anglos forte et ex iis qui Cornhardi7 scripta amant aliquis posset reperiri, qui in apertum protrahat Riveti et cum ipso sentientium consilia, nempe ad perturbandum statum publicum opprimendosque alios, ut ipsis solis bene sit.
Video non male me coniectasse de civitatibus Hollandiae, quae suo erga parlamentarios studio caeteros vincere voluerant.8 Avebo quae secutura sunt cognoscere, Deum interim precans ut ea nobis largiatur quae ad pacem regnorum primum et populorum, deinde et ecclesiae ducant, utque te cum coniuge, liberis et amicis servet ac sospitet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
4 Aprilis 1643.
Exspectabo illa contra Cyrillum9 et nostra ad Lucanum, et quid de poematis et Anthologia futurum sit.10 Possunt remonstrantes, omissis iis quae ad conciliationem cum romana ecclesia pertinent, tueri contra Rivetum ea quae ad pietatem maxime pertinent; in quibus ille gravissime fallitur. Poteris autem tu quae habes cum Johnsono aut etiam cum domino Reigersbergio communicare.11