Illustrissime domine,
Gaudeo captum aliquando diem quo de pace adeo desiderata et desideranda serio agatur.2 Magnum ei rei impedimentum ablatum est cardinalis Riceliaci morte.3 Opto felices successus iis qui rem tanti ad bonum christiani orbis momenti4 tractaturi sunt. Nos hic anxii sumus ob vitam regis in suo exitu laborantem. Constitutum est regis testamento et parlamentaria auctoritate regimen, quod locum habeat, si id quod et Gallia5 et foederati metuunt eveniat.6 Interim nihil ferme geritur, ita ut in hoc quasi interregno aliquid insolitum obtinere sit perdifficile.
Non omittam tamen et in hac re et in aliis experiri quicquid meae erit facultatis, et esse semper, illustrissime domine,
Excellentiae vestrae cultor oboedientissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XV/XXV Aprilis 1643.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Salvio.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Salvio.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Pacis negotium fieri magis serium nuntiat.