340
Illustrissime domine,
Regem Daniae puto, ubi cum Hamburgo transegerit, aliquid tentaturum pro rege Angliae.2 Interim prudenter facient, si ita sibi ubique prospexerint nostri ut ‹si› etiamsi ille velit, nocere ipsis non possit.
Hic omnia fortia et fiunt et promittuntur. Dixit mihi princeps Condaeus et alii qui sub regina regente rebus adsunt, de foederibus servandis scriptum in Suediam.3 Video tamen eos mutatum aliquid velle, sed cum super eo mihi se non explicent, libenter quiesco. De pecunia nihil puto fore difficultatis.
Guebrianus nunc mandata exspectat, et fieri posset ut se iungeret cum duce Anguiano ad obsidendam urbem aliquam in Belgico limite.4
Deus, illustrissime domine, Excellentiam vestram servet in bonis rebus,
Excellentiae vestrae ad servitia paratissimus,5
[H. Grotius].
Lutetiae, 10/20 Iunii 1643.
Puto comitem Davausium, qui nunc secundum praesidem Baliolum praefectus est aerario, memorem fore honorum sibi a Suedia exhibitorum. Si, ut sperat, legatus ibit ad pacem6 - de quo dubito - valde erit observandus ne quid supra alios regum legatos arroget; est enim talium raptator7 et talia hic venditat.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Salvio.