Mi frater,
Vicquefortius, nisi efficit ut legatum illud solvatur, nec amicum se mihi praestitit, nec bona egit fide. Testamenti particulam alicunde quaeremus.2 In Notis ad Lucanum
341
multa sunt errata typographica.3 De Anthologia et poematis velim pergas curare ut coepisti.4 Eorum quae adversus Rivetum scripsi magna pars causam habet mihi cum multis communem. Itaque futuros spero qui me adiutent.5Rex sane Ludovicus XIII bene moriendi exemplum omnibus principibus dedit.6 Sed multorum animos exsurdant imaginariae electiones et iustitiae imputatae et satisfactiones alienae sine conditione applicatae.
Miror me nec de Hogerbetiana lite‹s›,7 nec de illa filiae meae8 quicquam intelligere. Sed nec de Vergoesio, quid agat et ecquid nostri meminerit.9
Sicut Butillerius pater,10 ita nunc filius eius Chavigniacus eo volendi genere quod mixtum Aristoteles vocat,11 semet abdicarunt, ille aerarii inspectione, quae mandata est Baliolo et Davausio, hic vero functione secretarii S[t]atus ad res externas:
Tempora mutantur et nos mutamur in illis.12Omnia mea tibi commendo, te vero uxoremque et liberos tutelae Dei omnipotentis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
20 Iunii 1643.
Turca dicitur tertium habere filium; in Mogolis regno bella esse civilia. Theodonisvilla obsidetur Gallorum XX millibus.