Serenissima, potentissima regina, domina clementissima,
Cum intelligo Maiestatem tuam coepisse interesse consilio suo, magnum ea de re gaudium optimumque omen accepi.2 Deo ob id gratias ago Deumque precor ut haec initia prosperis auctibus provehat. Idem precantur et hic regina regens et qui ei adsunt, viri feminaeque principes. Ego vero et hoc simul precor ut liceat mini aliquando ostendere, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, quam libenter sim id quod esse debeo,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
XVII/XXVII Iunii 1643.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Gratulatio ad reginam, quod coeperit interesse consilio suo.