333
Illustrissime atque excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Accepi binas Excellentiae vestrae literas 30 Maii et 6 Iunii datas, plenas summi in me favoris, quae me ad perpetuam observantiam et maiorem scribendi confidentiam non obligant minus quam invitant.
Literae ex Suecia nuntiant reginam nostram clementissimam 12 Maii in regni senatum primum esse introductam2 decenti pompa ac magno cum applausu procerum, qui mirati sunt augustae prudentiam atque constantiam, quae ultra sexum et aetatem eminebant. Et continuatura iam est regia Maiestas senatus frequentationem, ut ita adesse possit regni negotiis ut brevi ipsa praeesse queat. Illustris dominus Akatius Axelson, generosi domini Axelii Turesons patruus, in locum domini Axelii Baneer regni mareschallus est declaratus:3 heros, qui maiorum splendidissimas imagines singulari corporis proceritate morumque gravitate plurimum commendat et tam amplo officio vere par est.
Quod superest, illustrissimam Excellentiam vestram Deo Ter Optimo Maximo devote commendo, ut illustrissima Excellentia vestra per aetatem longam et perennem felicitatem diu orbi christiano superesse queat ac meae tenuitati favere dignetur, qui dum spiro manebo, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 15 Iunii 1643.
Quia superiores non ingratas fuisse Excellentiae vestrae comperi, etiam has eiusdem4 pari devotione transmitto.