Vir clarissime et doctissime,
Legi dissertationem Chemnitii,2 multa rerum et praeteritarum et praesentium varietate semet commendantem. Siderum praesagia aliis relinquo quibus proprium id studium est. Politicae rationes eo me movent ut finem bello instare arbitrer, nisi tamen Deus ob manentia vitia apud eos populos qui per bellum corrigi debuerant, contra spes humanas aliud statuerit. Caeterum Claritati vestrae pro misso ad me scripto isto et pro perpetua in me benevolentia gratias ago, velimque scire si quid sit in quo et vicissim gratum aliquid facere possim.
Sum enim, vir clarissime,
Claritati vestrae omni studio affectuque devinctus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXX Maii 1643.
Regina sola regni tutelam hic habet3 adiutore regis avunculo et principe Condaeo. In proelio ad Rocroium caesa hostium quatuor millia, capti non pauciores, et machinae quindecim, signa ad ducenta, egregium novi regiminis auspicium.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 30 Maii.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.