Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Accepi a Chemnitio,2 urbis Gedanensis secretario, iam diu Hamburgi commoranti, literas nonnullas quibus ad dissertatiunculam quandam respondet sibi a me communicatam.3 Quae quia meum superant captum et Excellentiae vestrae sublimi prudentiae optime conveniunt, qui non ita pridem summo cum applausu belli pacisque normam universo orbi praescripsit, ea in sinum Excellentiae vestrae devotus transmitto. Author manum non addidit, quod nemini constare volebat se tanta tam libere scripsisse.
Hisce Excellentiam vestram Deo supplex commendo et me favori Excellentiae vestrae submisse devoveo, futurus dum vixero, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 18 Maii 1643.
Adres: Illustrissimo viro domino Hugoni Grotio, sacrae regiae Maiestatis Sueciae ad regem christianissimum ordinario legato, domino meo observando.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Maii.
En in dorso: 16 [sic] Mey 1643 Appelboom.