Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Iterum Excellentia vestra me literis manuque sua beare dignata est. Quoties video, deosculor et mihi summopere gratulor meam tenuitatem tanto heroi cordi esse. Neque enim satis fuit mihi ex animo semper favisse, sed etiam saepiuscule aliis et in his clarissimo
261
m[agistro] E. Emporagrio2 testatum fecisse me Excellentiae vestrae non displicere. Quid autem ego pro tanto favore Excellentiae vestrae rependam, nisi ipsum me?Futurus dum vixero, illustrissime domine,
Excellentiae vestrae obligatissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 11 Maii 1643.
Adres: Illustrissimo domino Hugoni Grotio, sacrae regiae Maiestatis Sueciae legato ordinario apud regem christianissimum, etc., domino meo observando.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Maii.
En in dorso: 11 Maii 1643 Appelboom.