Vir clarissime et doctissime,
Gratissimae mihi fuere literae Claritatis vestrae, tum priores, tum istae quae datae sunt XV Iunii, neque minus id quod eas literas comitabatur scriptum domini Chemnitii, prudentiae plenum.2
Hic in Gallia omnia bene procedunt,3 nam et bellum strenue geritur, obsessa Theodonisvilla, et multis modis certos nos facit regina regens se sine sociis in pacis negotio nihil promoturam. Laus sit Deo, quod regina domina nostra clementissima incipit regni rebus assuescere4 et iis se parare negotiis quae brevi in ipsam sunt incubitura. Deus tam bonis initiis pulchros det processus.
Ero semper, vir clarissime et doctissime,
Claritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
XVII/XXVII Iunii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso (met andere hand): 1643 - 27 Iunii.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: D. Appelboom.