Vir clarissime et doctissime,
Ad domini Emporagrii literas rescripsi2 measque misi ad dominum Spiringium;3 spero recte ad ipsius manus pervenerint. Non parvi facio quod et reverendus dominus Emporagrius et Claritas vestra mei memoriam in benevolenti animo servatis. Ego si quid vicissim facere possim quo pro tam benigno affectu animum gratum ostendam ...
Hic omnia bene procedunt.4 Theodonisvilla obsidetur. Et regina regens et veteres novique negotiorum maximorum ministri nos certos faciunt staturos se foederibus nec facturos quicquam seorsim eorum quae ad pacem pertinent. Domini Davausius et Chavigniacus se itineri parant.
Deus aliquando clementi vultu respiciat orbem christianum. Idem, vir clarissime ac doctissime, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Calendis [sic] Iulii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - Cal. Iulii.